Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

500 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS dem M. eius est sententiae quod illud operis detrectandi nul­lám plane legitimam causam aut rationem praetendere pos­sint. In memóriám revocare debent regni status atque ordines, quod obsesso Jauriensi fortalitio insurrectione meditante, tum Bobemi, tum Austriaci subsidio fuerint missi. Jamque denuo S. M. tam Bobemiae regni quam arcbiducatus Austriae sta­tus atque ordines eo adducere nititur, ut necessitate postulante sua quoque ex parte generalem insurrectionem decernere pro defensione Hungáriáé ad certum tempus expedire, ac suis impensis intertenere velint. Cum itaque non vicinae modo sed remotiores etiam provinciáé, laborantibus Hungáriáé rebus postpositis quibuscunque diffieultatibus succurrenti non detrec­tent; regnicolis incendio bellico et bostium furori dies noctes­que obnoxiis multo magis certe incumbere videtur, ut in extremis necessitatibus tales sese exbibeant, ne sibimet defuisse videantur. Quo ad rationes et restantias a perceptoribus publico­rum subsidiorum eorumque baeredibus exigendas S. M. inbae­reudo articulis octavo et undecimo anno superiori superinde emanatis cameris Posonii et Cassoviae in nandatis dedit ut ex debito officii sui quod bac in parte res postulaverit, citra omnem personarum respectum ac sine ulteriori mora, in efí'ec­tum deducendum curent. Universos et singulos, sive rationibus reddendis sive restantiis solvendis obnoxios benigne cohortando, ut quod ex debito tenentur ultra potius praestare quam execu­tionis rigorem experiri velint. Quantum porro in eo momenti sit positum, ut tam mili­tibus in castris versantibus, quam praesidiis adversus moras obsidionis de commeatu necessario tempestive pro videatur, status atque ordines per se satis intelligunt, ac vei inde colii­gere possunt, quod propter defectum victualium in obsidione Canisiensi exercitus ad propugnandum illud fortalitium eo destinatus, castris excedere fame fuerit coactus. Qui enim fru­mentum, necessariumque commeatum non praeparat, sine ferro víncitur, et reliquis casibus potest in tempore subveniri, pabu­latio et annona autem in necessitate non babent reinedium, uisi ante condita: disciplinam quoque servare non potest ieiu­nus exercitus. Etsi vero S. M. hactenus nullis sumptibus par-

Next

/
Thumbnails
Contents