Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
1601. feiiruár 17. előtt. 499 atque diecrimme in potestatem hostium devenisse, cum tarnen sperandum fuerit, si regnicolae insurrectionis medio uti voluissent. hostem dei beneficio castris exui et fortalicium illád servari potuisse. Porro licet M. S. quicquid tam iutrinseci quam extrinseci non modo pecuniarii sed militaris etiam subsidii cogere poterit, illud omne, sicuti hactenns, ita deinceps etiam ad defensionem communis patriae convertere parata sit. Quia autem nota est inmanissimi hostis potentia, verendumque omnino sit, eundem recenti victoria magis elatum atque anirnatum hoc anno validiorem quam unquam antea exercitum adducturum esse ac proinde incertus belli eventus merito ob oculos ponendus omnibusque módis elaborandum atque providendum sit, ne ingruente vi hostili respublica irrecuperabile aliquod damnum incurrat. Sua equidem M. fideles regni status atque ordines enixe admodum hortatur et obtestatur, ut, si cum hoste confligendum vel praecipuum aliquod fortalitium ab hoste obsidione cinctum propugnandum vel ex parte M tis Suae obsidio aliqua memorabilis instituenda sit, ultra supradictum insurrectionem ex propriis fortunarum facultatibus praestandam, ac citra omnem militum ex dica colonicali intertenendorum diminutionem pro couservatione patriae eo, quo supra dictum est modo penes C m et R m M. vel S m S m aut generalem belli ducem viritim insurgere, ac meliori et maiori quo poterunt apparatu et numero, si non diutius ad minimum unum integrum mensem, ab eo die quo reliquis M ti s Suae copiis in campo existentibus iuncti fuerint, inchoando rnilitare et ita rem disponere velint, ut ad certum aliquem diem eo loci ubi exercitus christianus castra metabitur in unum confluere possint, teneaturque quilibet comitatus mensis illius spacio suis hominibus victualia suppeditare; ii vero qui ratione aetatis valitudinis aut sexus hoc oneris personaliter subire non possunt,obligati sint, pro qualitate conditionis et fortunarum suarum, unum vel plures tam equites quam pedites ad castra bene armatos expedire, in refractarios secundum dispositionem articuli quinti anni miilesimi, quingentésimi quadragesimi tertii nota infidelitatis constituta. Quod cum ad ipsorummet regnicolarum et communis patriae defensionem pertineat, S. equi32*