Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUAR- KS MÁRCZIUSBAX. 91 poré Sua Serenitas magis commodam rationem aliam videt, (nisi forte hoste ita volente et urgente ad apertum bellum venire necesse sit) quam ut Confiniorum locis uudiquaque so­lerter, rite ac firmiter prospiciatur, supplementis et majori ubi necesse est militum numero augeantur, solutione, annona, munitionibus provideantur, aedificiis firmentur; id quod ipsi quoque fideles Ordines, tarn in proximo, quam in priori suo quodam scripto, prudenter admodum considerarunt; cum Con­finiorum tutelam, et permansionem ipsius Regni esse defensio­nern definierunt. Et e contra, quod si ita se res habet, ut qui­dem certe habet, multo sane erit consultius, ut Dica omnis, et quanta a Sua Maiestate petitur, in hos usus convertatur potis­simum, quam ut in alios, quorum adhuc incertus sit eífectus, distracta, neque ad ea sufficiat, et Confiniis majori etiam cum damno decedat. Tutela igitur Confiniorum et permansio su­prema nunc lex est. Quod sic fiet commodissime, si primo Ordi­nes, ut jam dictum est, cum vicinis Suae Maiestatis atque Serenissimae ipsius Domus Provinciis, 11011 modo Confiniorum, sed etiam mutuae atque reciprocae defensionis consilia, quo ad ejus citius fieri possit, communicarint; deinde, prout pecu­liari scripto Ordinibus exponitur, si ipsi cum Austriacis, Styriis, et conjunctarum terrarum incolis, de solvendo et niu­niendo Kanisiensi Praesidio convenerint; tum etiam, ut ibi quoque continetur, si ipsis videatur, ut Teutonici Ordinis mi­litibus, ac forte etiam Meletensibus, certa confiniorum loca defendenda concredantur. Denique Sua Maiestas non tantum in caeteris suis Regnis et Provinciis, quemadmodum jam de nonnullis certum est, verum etiam ab ipsis Ordinibus Imperii (quod omnino speratur) ad Confinia majora solito auxilia im­petrarit. Interea vero dum haec parantur, Sua Serenitas, no­mine et ex voluntate Maiestatis Suae, nihil intermittet, quod ad hostium reprimendos conatus, quam rectissime fieri pote­rit. Itaque et solutionem praestare, et Confiniorum Praesidia milite augeri, Communicata cum Dominis Consiliariis Regni opinione, omni mora postposita curabit; in quem fmem etiam paratus miles extraordinarius est, et alius conducitur, pars etiam in procinctu versatur, Bohemiae quoque atque Moraviae Ordines, praeter Contributionis annuae diminutionem, in id

Next

/
Thumbnails
Contents