Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.92 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS ipsum militem alunt, idom de Silesiis et caeteris expectatur. Ex quibus singulis fideles Ordines liquido cognoscere possuut, se non adeo esse, quam fortassis sinistre a nounullis persvasi opinantur, derelictos; modo ipsi quoque, de quo dubium non est, quod suarum erit partium, fideliter praestiterint. Verum tarnen et si Suae Sercnitati, ut dictum est, de Campestri militia graves admodum causae obstent; neque vero etiam de modo ejusdem quicquam certi intellexerit, tamen ita existimarét, si fideles Ordines, sumpta in deliberationem Maiestatis Suae propositione, ut quae plura in se ad commodum Regni spectantia continet, praeter alia, Dicae nomine, sex, ut petitum est, de singulis portis, ílorenos decernerent; id quod, j usta facta portarum connumeratione, satis magnam nummorum summám efficeret; majorem etiam, si fideles Ordines, considerata, ut faciunt, publica necessitate, de suo, quantum deceret ac par esset, adderent; posse Suam Serenitatem cum eisdem eam inire rationem, ut quae inde pecuniao exigerentur, partim ad Confinia magis necessaria, quae ex Camera Maiestati Suae persolvuntur, erogetur, partim ad aediticia et continui militis intertentionem, partim ad utiliorem et commodiorem particularis et campestris Iusurrectionis expeditiouem, de cujus quidem expeditionis modo ac certa ratione, re plauius exposita et intellecta, conveniri etiam sine dubio posset; ac de eo quoque quantum M'aiestas Sua Caesarea de suo ad ea, quae dicta sunt, conferre deberet. Quod si fideles Ordines subuerentur, ut quidem intelligit, Sua Serenitas subuereri, Dicam ac caetera Subsidia minus recte ad usus deputatos administrata iri; parata est, etiam in hac de certa eorundem dispositionis ratione modoque sic cum eisdem convenire, quo a tali suspicionis nietu plane liberi esse possint. Postremo nequit satis mirari Sua Serenitas, quid in mentem venerit fidelibus Ordinibus, quorum alias est spectata in Maiestatem Suam fides, subjectio, observantia, ut non modo sibi ipsis ad certum diem Comitia indicere, verum etiam Maiestatem Suam ad eadem propria authoritate evocare praesumant; utrumque sane inaudito plane, nulloque legitimo exemplo, contra morém majorum, in diminutionem regalis dignitatis, autboritatis, Maiestatis, contra denique Regni publicas