Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FKUK (JÁR- KS MÁRCZIÜSBAN. 85 cipes, nos quoque ex Suae Majestatis voluntate petendis auxiliis per Legatos requiremus, instaudo, ne nos deserant, sed auxiliis juvent ac sustentent. Quodsi facient, tum yero usqu ad extremum spiritum, ac usque ad fortunarum, capitumque nostrorum finem, Christianae Reipublicae, Majestatique Suae Caesareae non deerimus; ne si secus eveniat, derelictis et desperatis occasio detur, extrema quoque amplectendi. Quod faciendum nobis suadent undique imminentia pericula et discrimina, ac tani induciarum cum Turcis initarum non satis firma sedvacillans inter pacem et bellum conditio (quamquam illae vei tunc, cum firmáé esse putautur, nobis tamen semper perniciosae sunt) quam Turcicorum contra nos apparatuum constantes rumores. Quamobrem supplicamus omnes unanimiter Vestrae quoque Serenitati, uti Domino nostro Clementissimo, dignetur ipsa quoque hujusmodi propositum nostrum clementer promovere, ac Suae Caesareae Majestati nos commendare, efficereque, ut Sua Majestas Caesarea Summo Pontiíici ac caeteris Orbis Christiani Principibus afflictissimum nostrum Statuni ob oculos ponere, ac nos, Legatosque nostros, postliac denominandos eis commendatos reddere non gravetur. Hactenus autem licet bisce miseriis et calamitatibus fuerimus obruti, singulis tamen aunis ad gratuitos labores Confiniorum triginta sex millia íiorenorum (si omnes Regni Comitatus eo numerentur) contribuimus, ac ad equitum continuorum intertentionem quotannis quinquaginta quatuor millia florenorum insumere consuevimus (quod ex generali inquisitione constat). Insuper particulares quoque insurrectiones, penes Supremos Capitaneos, singulis fere annis, non semel, sed quoties necessitas postulavit, facere coacti sumus, et ad eas (quoniam tam Praelati et Barones, quam Magnates et Nobiles magnitudine periculorum commoti, etiam ultra vires conando, majorem solito militum numerum expediverunt) eo tempore ultra centum millia íiorenorum expensa sunt. Ac multi ex nobis in Confiuiis Regni liabitantes, bona et fortunas siias, pro militibus et servitoribus intertenendis, oppignorare coacti sunt, Accessit ad lias difficultates magna aliquot annorum sterilitás, ac vini simul frugumque penuria et inopia, tum vero etiam plerisque in locis militum rapinae et damnificationes variae ac