Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.86 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS multiplices, quae miseros colonos ad summám egestatem redegerunt, ut vix jam, quo se ac liberos sustentent, nedűm quidpiam in publicum commodum auxilii afferre queant, habere videantur. Atque licet haec ita se habeant, considerato tamen extremo rerum nostrarum discrimine et necessitate, pro hoc duntaxat anno, certum numerum equitum et peditum campestrium, ad necessitatem et defensionem nostram, nos omnes Status et Ordines, utputa Domini Praelati et Barones, Magnates, Nobiles, Liberae Civitates, caeterique Status et Ordines Regni, etiam supra vires nostras, conducemus, quae nos a subitis Turcarum invasionibus et depopulationibus, intra huius anni decursum, Dei ope et auxilio, tueantur et defendant; certo sperantes fore, quod Sua Majestas Caesarea, ut pius Princeps et Reipublicae Christianae Defensor, intra hoc tempus annuum, nostri clementer miserebitur, et ad defensionem nostram pias ac paternas manus admovebit, ordinariosque Confiniorum snorum milites intertenebit, eisque emerita eorum stipendia persolvet, ac gravamina Regnicolarum tollet, et certo statim ad annum ad, 15-um diem Januarii anni subsequentis, ad quem terminuiu per Dei gratiam Status quoque et Ordines Regni certo huc Posonium conventuri sunt, in medium fidelium suorum veniet, et quae per Suam Majestatem saepius suis fidelibus oblata sunt, effective praestabit. De quorum quidem militum conducendorum intertentione et solutione nos inter nos tractabimus et diligenter concludemus. Ad quam rem promovendam, et ut ea citius commodiusque perficiantur, Serenitati Vestrae liumillime supplicamus, dignetur duas Tricesimas, Zempcziensem et Tyrnaviensem, nobis benigne superinde addere, ut eo auxilio adjuti, etiam munitioni et fortificationi Confiniorum facilius prospiciamus. Itaque Serenitati Yestrae, uti Domino nostro Clementissimo, humillime supplicamus, ut huiusmodi nostro proposito et petitioni nostrae, ad defensionem, ut dictum est, Regni directis, Suae Caesareae Majestatis nomine clementer subseribere, ac ea benigne acceptare dignetur. Az irat czíme: Tertia responsio Statuum et Ordinum Regni, in Diaeta congregatorum, ad secundam Eesolutionem Archiducis Matthiae, die 26. Februarii anno 1593. per delegatos Deputatos exhibita. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.)