Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.84 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS largietur; mortem vero et periculum etiam bruta animantia vitare ac propulsare consueverunt. Quibus quidem periculis nos tam aperte jam circumventi sumus, ut judicio omnium bominum, non Christianorum tantum, sed et Paganorum, si vei unica in Confiniis arx amittatur, totum Regnum amitti necesse sit. Si enim bene perspexerimus, quo ordine ac modo Confiniis provisum sit, inveniemus ea pro majori parte debilia et male munita, ita, ut neque unicum bostium impetum sustinere pos­sint: commeatu sic destituta, utvix unius diei panem babeant, ac milites, non solutis stipendiis, laceros et fame sitique enectos, usque adeo, ut etiamsi bostibus nullus ea capiendi animus inesset, borúm tamen debilitas, ac caeterarum rerum defectus eos quasi invitare et occasionem ad capienda ostendere vide­rentur. Atque adeo, quod nondum illorum quaedam amissa sint, nosque secum omnes in extremam perniciem traxerint, solius Dei Optimi Maximi gratiae et misericordiae tribuendum sit. Idcirco non patiuntur tam praesentia quam impendentia pericula ac discrimina, in quibus aperte versamur, ut in ignem et ferrum, mortemque proni ruamus; sed potius hortantur, suadent, impelluntque, ut auxilium et tutelam illis propulsan­dis quam primum quaeramus; ac ideo Suam Majestatem Cae­saream, tanquam Dominum nostrum Clementissimum ac rite coronatum Regem, Dominumque, totius Orbis Christiani a Deo dátum Defensorem, primo quoque tempore per legatos humiliter requiremus, ardentissimis votis auxilium remedium­que imploraturi, ut Sua Caesarea Majestas, dum tempus est, dum nondum radicitus perimus, pias manus adbibendis reme­diis auxiliisque admoveat, ac aliter defensioni nostrae provi­dere incipiat, nec nos miseros a suo conspectu submoveat: Quid enim Suae Majestati profuerit extremum nostrum, Pa­triaeque nostrae, Regni Suae Majestatis, excidium? Non desunt sane Suae Majestati modi, quibus nos defendat, dummodo Sua Majestas, nobiscum ac cum vicinis Regnis et Provinciis com­municatis consiliis, Confinia certioribus stipendiis ac munitio­ribus operibus firmet; ad quae non tantum insumi aut stipen­diorum aut operarum posset, quin utrique rei satisfieret. dum­modo cura melior adbiberetur. Quae quidem Regna viciniora, ac ipsum Summum Pontificem, caeterosque Christianos Prin-

Next

/
Thumbnails
Contents