Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAX. 83 admodum hactenus laudabiliter, sic nunc quoque admove­rint, quid de reliquis remotioribus sperandum sit, sapienter cogitent. Az irat czívie: Secunda Replica Suae Serenitatis Archiducis Mat­thiae, ad secuudam responsionem Statuum et Ordinum Regni Hungá­riáé, in Diaeta anni 1593. data. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.) VIII. 1593. Február 26. Az országgyűlés harmadik felirata. Serenissime Princeps, et Domine Domine Clementissime. Resolutionen! Serenitatis Vestrae, ad Status et Ordines Regni Hungáriáé Replicationem factam, nimirum Serenitatem Ves­tram habere quidem a Majestate Sua Caesarea Plenipotentiam et agendi facultatem, non tamen ea mutandi, de quibus Majes­tas Sua jam se resolvit, verum iis insistendi potius, humiliter intelleximus. Etsi vero Sacra Caesarea Regiaque Majestas, Dominus noster Clementissimus, extremas nostras aerumnas considerans, Diaetam suis fidelibus indicere eo nomine dignata est, per literas suas convocatorias, ut de Regni defensione no­biscum tractaret, quo nomine promte et alacriter huc conve­neramus; nunc tamen intellecta Plenipotentiae Serenitati Ve­strae attributae qualitate, ac prae oculis habentes impendentia cervicibus nostris gravissimarum calamitatum pericula, maxi­mum et incredibilem animis concepimus dolorem, metuinque usque adeo, ut jamjam expectandum censeamus tempus, quo funditus pereamus; sed illud, quantum fieri poterit, praevenia­mus, Neque vero Serenitatem Vestram latét, nos jam fere nihil habere, quod amitti possit, nisi postremo et novissime nosmet ipsos, ac conjuges, liberosque nostros, cum pauculis, quae adhuc supersunt, fortunis rapiendos hostibus crudelissi­mis, trucidandosque objiciamus. Quod etiamsi fiat, nosque ferro flammisque absumamur, quid hoc Reipublicae Christia­nae commodi allaturum sit, non videmus. ISTam si qui pauci superstites alienis in tectis et regionibus exules ac vagabundi errabimus, nemo, quod suum est, nisi quod perexiguum nobis 6*

Next

/
Thumbnails
Contents