Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.82 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS sciunt quanti omnino intersit Wywariense Praesidium firmo justoque militum numero teneri, et necessitatem legem non babere; faciet tamen Maiestas Sua sine dubio hac etiam in re, quae et Regni et Suae Maiestatis dignitatis esse videbuntur. Yacantia vero officia caetera nunc liic benemeritis conferenda esse jam Domini Consiliarii noverunt, Aequis igitur animis fideles Ordines, aequissimae Maiestatis Suae oblationi ac voluntati accedere et acquiescere par est. Sic enim fie 1, ut audita et perpensa Dominorum Consiliariorum sententia, Sua Maiestas de omnibus iis, sub trimestri illo Consilio (de cujus termino ac die praefigendis nunc bic, ut dictum est, cum Ordinibus conveniri poterit) nulla posthac mora interposita statuet, quae consentanea videbuntur, atque etiam boc modo Constitution! Diaetae praeteritae plane satisfiet. Et dubium non est, quin in meliorem statum omnibus reductis, Suae Maiestati Caesareae et Regiae fideles Ordines debitas et immortales gratias sint habituri, tandemque re ipsa experturi, quanti omnino apud Maiestatem Suam sint atque debeant. De querelis vero praesentibus, atque ad liunc Conventum ut intelligitur dilatis, Sua Serenitas accuratius edoceri cupit, eaque super Iiis statuere promittit, quae justitiae et aequitati maximé convenire videbuntur. Quod si etiam Status et Ordines praesidia Confiniorum firmanda magis augendaque ducant, sciant etiam in eo esse Maiestatem Suam, nihil ea in re desideratum iri. Quod postremo fideles Ordines extremis morbis extrema remedia quaerenda adhuc censent, neque tamen de sua fidelitate quicquam decessurum promittunt: ut de isto Sua Serenitas nunquam dubitavit, sique illa extrema remedia sint, nisi quae certum exitium secum traliant, haud scire potest; cupit tamen ab Ordinibus ea apertius intelligere, neque causam videre, cur de iis cogitare (Maiestate Sua Caesarea Regiaque in salutem illorum adeo paterne atque sollicite advigilante) aut debeat aut necesse sit? Imo fideles Ordines Sua Serenitas sedulo hortatur, ut remotis iis, vei difficultatibus vei cogitationibus, propositionem jam tandem benevolis animis aggrediantur, Maiestatisque Suae desiderio, Patriaeque satisfa ciánt. Et nisi ipsi periculo proximi manus aratro (ut dicitur) quem-