Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.72 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Cliristianitatem concernat, necessarium ducit Sua Serenitas ad Maiestatem Suam illoruin opinionem referre; quae sine dubio consideratis yotis atque desideriis ipsorum, eas primo quoque tempore inibit rationes, quae ad conservationem et defensionem hujus Regni multo maximé consentanea videbuntur. Ad Confiniorum autem defensionem, Dica, aliorumque Maiestatis Regnorum Contributiones pertinent, et quae a Maiestate Sua do ipso in eam rem conferuntur, et cum alii, fideles Maiestatis, Serenissimaeque ejusdem Domus subditi praesentibus hostium irruptionibus moti, ad cavenda graviora incommoda majores solito Contributiones alacriter partim jam obtulerint, partim a caeteris non frustra sperentur: idcirco Sua Serenitas clementer acceptat, quod fideles hujus Inclyti Regni Ungariae Status et Ordines, quod ad Dicam petitam nihil difficultatis moyent, multoque minus sibi hac in re quam in ceteris parendum ducant, hoc omnino persvasum habentes, Maiestatem Suam illud omne non in alios usus, quam ad eam ipsam, quae agitur, defensionem Conversuram esse. Cladem Sclavonicam, contra induciarum pacta, per hostes illatam, Caesarea et Regia Maiestas, simul et Sua Serenitas non immerito plurimum dolent; sicuti autem subdolas hostram machinationes, contra pacis conditiones et fidem datam, in animo sepultae, antequam in nervos erumpant, haud facile animadvertere multo, minus autem avertere licet: ita iisdem cleinde ex improviso deductis in effectum, tam repente occurri non posse satis constat. Sua tamen Maiestas Caeserea et Regia, de perfidis hostium conatibus edocta, non praetermisit, quicquid potuit, adflictis Sclavoniae rebus auxilii atque sublevaminis impendere. Quod autem eventus Suae Maiestatis voto non responderit, sed res praeter omnem spem atque opinionem minus feliciter cesserit, aer adversus, atque alienum anni tempus obsteterit: illud nostris potissimum peccatis, et justae divinae Maiestatis irae atque yindictae, adeoque infelici infortunio imputandum videtur. Ad praesentem autem administrationem, cum consensu Regnicolarum nunc statim suft'icientibus remediis in meliorem statum reducendam, quod spectat, Sua Serenitas fideles Regni