Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- FS MÁRCZIUSBAN. 73 Status et Ordines minimé ignorare existimat, Commissarios ad explorationem universorum Confiniorum, nec non Proventuum Regiorum deputatos, expresse in mandatis accepisse, quod de omnibus et singulis uti ea deprelienderint, dilucida et perspicua Relatione superinde concepta, et consilio suo addito, Maiestatem Suam Caesaream et Regiarn vei Serenissimum Archiducem Ernestum edocere, suamque Relationem ad trimestre consilium adferre debeant. Licet autem Consilium illud trimestre, ex Decreto publico semel atque iterum celebratum, id ipsum tamen non sine gravi Caesareae et Regiae Maiestatis displicentia eam soluin ob causam dissolutum fuit, quod Domini Consiliarii Ungarici ad proponendas atque audiendas in Consilio Commissariorum relationes adduci non potuerint, nisi Archidux Ernestus statim superinde, cum ulteriori Informatione atque inquisitione, nec non Suae Maiestatis Caesareae et Regiae requisitione atque resolutione penitus postposita' et exclusa, ex seiltentia Consilii Ungarici statuere atque concludere vellet ; id quod Suae Caesareae et Regiae Maiestati tanquam Regi et Domino Regni et Regnicolarum non immerito tanto magis grave, minusque consultum, imo nec decens aliquomodo visum est, quod vigore Constitutionis Diaetae anno 87. celebratae, non omnimode ex sententia Consilii Ungarici (potestate Regia boc ipso nimium restricta) sed audita et persvasa Consiliariorum sententia, a Maiestate Sua Caesarea vel Sua Serenitate, quae maxime consentanea viderentur, constitui et concludi par erat ; aequum enim omnino est, ut Sua Maiestas tarn defectum circa bellicam et Cameralem expeditionem existentem, quam etiam commodiorem applicandorum antequam, aliqua mutatio instituatur, notitiam babeat; quinimo Sua Maiestas tanquam Dominus et Rex remedia proponenda sua authoritate resolvat atque exequatur. Suae autem Maiestati etiamnum non adversatur, ut praevia occasione, quatenus praesentia Confiniorum pericula patientur, denuo trimestre Consilium instituatur, ac in praesentia Suae Maiestatis, vel praelibati Arcbiducis Ernesti, relationes in trimestri Consilio in longum audiantur, ac de ineundis modis atque rationibus, quibus omnis generis mala quomodolibet invecta, averti possint, diligenter consuletur,