Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 71 Comitiis Imperialibus felici successu celebratis, eosdem fideles Regni Status et Ordines optátissima Sua praesentia clementer tandem exhilaratura, propensamque suam erga Regnum et Regnicolas affectionem atque voluntatem coram luculenter testificatura sit. Porro ad illa quod attinet, quae fideles Regni Status et Ordines de dcfensione atque permansione ipsorum Suae Sere­nitati in mentem vocandum duxerunt, Sua Serenitas eosdem non latere existimat, duplicem: unam scilicet Regni, alteram verő Confmiorum defensionem esse. Ad Regni quidem defen­sionem, cum tanta sit liostis vicini potentia, quod eidem nemo Cbristianorum Principum aut Potentatuum per se, nullave Natio viribus par esse possit, magna ex parte ab Imperii alio­rumque exterorum Principum conjunctis auxiliis pendere. Quibus autem causis atque rationibus Sua Maiestas hactenus impedita fuerit, quominus ad obtinenda ejusmodi subsidia Comitia Imperialia cogere potuisset, quodque etiam cum óm­nibus nervis eo iucumbat, ut illa ad annos quam plurimos pro­rogata, quanto citius baberi queat, ac quod de iis obtinendis minimé dubitandum aut diffidendiun, sed optime sperandum sit, ut jam dictum est, et ex propositione Suae Maiestatis fide­les Regni Status et Ordines luculentius intellexerunt; sirni­liter Maiestatem Suam de externis auxiliis sollicitam esse, atque satagere, eaque pro virili, ubique locorum procurari. Comitia quoque in caeteris suis Regnis et Provinciis, nec non Arckiducis Caroli optimae memoriae baberi, atque babeat, in eum omnino finem, quod tam afflictis bujus Regni rebus per Dei gratiam opportune aliquando succurri possit. Cur vero Maiestas Sua, quae ad defensionem Patriae spectant, reliqua Regnicolis non proposuerit, certas et graves obstitisse causas existiment. Non intermisit tamen Sua Serenitas, idque ex Mandato Maiestatis Suae, ea cum Consiliariis Regni, quam primum buc advenit, conferre, et de illorum Sententia cum aliis quoque Ordinibus, ad haue rem delectis, communicare. Qua re in deliberationem deducta, prudenti suo ac maturo consilio quid sibi videretur, Suae Serenitati fuse ac luculenter exposuerunt; verum cum id ipsum non modo boc, sed etiam alia Maiestatis Suae Regna atque Provincias, imo totam

Next

/
Thumbnails
Contents