Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSHAX. 51 Pohanka, et Monioros locum habere, non obstante usu priori, deberet. Quo vero illi, qui talem immunitatem obtendunt, minus sese in his Coutributionibus, quae ad avertendam extremam a cervicibus ipsorum perniciem exiguntur, difficiles praebeant, qualecunque immunitatis aut libertatis id ius sit, nihilominus alias integrum ipsis atque illaesum relinquatur. Postquam porro diversis Constitutionibus publicis antehac, praesertim autem anno 1563., 1566. et 1584. editis, sancituin, ut lucrum Camerae singulis annis, quibus Dicae contributio cessat, locum habeat, omnino earum Constitutionum usus et effectus absque omni impedimento vi ndicandus et defendendus; eo quidem pacto, ut autoritatem habeat Camera Regia, statutis temporibus exactores, qui id lucrum exigant, expediendi, et Capitaneis Suae Maiestatis juratis executionem, si qui refragaturi sint, aut reluctentur, injungendi; ad quod plenariam illi potestatem habeant. Cum igitur ad hujus Lucri proventus exigendos his quatuor annis frequentes monitiones adhibitae fuerint, pauci vero (quibusdam tantum Comitatibus exceptis) solverint, omnimodo juxta solennes, saepiusque repetitas et confirmatas Regni Constitutiones, id effectum Ordines dabunt, ut quicunque id Lucrum debeant, absque longiori mora persolvant. Capitanei Supremi Suae Maiestatis executionem interponant, si qui se imraorigeros praebeant. Quandoquidem item Reipublicae plurimum hoc tempore intercessit, ut non tantum ad quotidianam Praesidiorum finitimorum sustentationem, verum etiam in omnem belli imminentis eventum, commeatus procuratio in hac annonae caritate tempestive suscipiatur, neque Camerae Regiae proventus, ob multiplices alias expensas, ad id sufficiunt; fidelium Regnicolarum in re frumentaria subsidium requiritur, ut si non plus, saltem singuli, pro qualibet porta, singulos cubulos mensurae Cassoviensis suppeditent, qui per quosque Comitatus colligantur, atque in proximas Arces finitimas convehantur, ut commeatus ille ibidem intactus, pro futuris quibuscunque usibus belli, et quae ingruere possint, obsidionis necessitatibus in promptu sit.