Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
52 A rOZSONYi ORSZÁGGYÜI.Úg Decimarum dein de rationem hab ere convenit, ne quis invitis Praelatis, ad quos illae pertment, sub poena de turbatoribus proventuum Regiorum et ecclesiasticorum, in generali Decreto proposita, sese ingerere audeat; et ne quis (quod nonnulli factitare dicuntur, qui arendatori et si territoria sua novellis YÍneis auxerint, arendam augere nequaquam permissum putant, sed antiqua tantum arenda oblata vei invitis Decimarum Dominis eas sibi rapiunt et usurpant) pretium pro suo arbitrio, sed juxta transactionein ad voluntatem arendatoris initam persolvat. Si vero Decimas aliquas arendator vei integras, vei aliquam earum partém sibi in usus proprios retinere voluerit, id ei liceat, nec ut eas arendet, cogi possit. Cum fiat et alia in aliis Decimis fraus, quoties nimirum Nobiles libertinis a se factis, ob diversa illorum obsequia et ministeria, nonas remittendo, a solutione quoque Decimarum llos exemptos atque immunes volunt, sive cum Nobiles rusticanarum sessionum terras arabiles sibi occupant, de quibus nullás Decimas pendant, e contra, Curiarum nobilitarium terras rusticis colendas conserendasque distribuant, deque his ipsis et nonas et Decimas a rusticis hoc praetextu rapiunt, quod terrae illae ad Curias suas nobilitares pertinent, nullisque nisi sibi nonae et Decimae inde debeantur; omnino statuto publico cavendum erit, ut ejusmodi abusus tollantur, quo nimirum libertini íIli Decimas solvere cogantur, quae etiam tam de rusticanarum sessionum terris, a Nobilibus occupatis, quam de Curiarum nobilitarium terris, quae rusticis colendae, conserendaeque dantur, pendi debeat. Idem de liuthenis et Walachis statuendum, qui hactemus in Decimarum solutione immunes fuerunt; cum enim tantae tamque multiplices hodie Reipublicae necessitates sint, in quas nihil ab illis conferatur, causa nulla est, cur illi magis liberi aut immunes, quam reliquorum Regnicolarum vulgus esse debeant. Absurdum vero et iniquum esset, ut pagi per Hungaros et Sclavos ante culti, a quibus et Dica et Decimae solvebantur, colonis vei morientibus vei alio migrantibus, illico Ruthenis aut Walachis a Dominis terrestribus tradantur, quorum proprii ea ratione proventus augeantur, publicae vero utilitati multum in dies decedat. Quoniam plane convcniens et