Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
48 A rOZSONYi ORSZÁGGYÜI.Úg tariis Suae Maiestatis et Imperii, sed peregrinis etiam initia facta sunt. Postquam auteni fideles Regni Ordines suam suaeque Patriae rem serio agi vident, suarum esse partium ipsimet facile judicabunt, ut quantum in se fuerit, ad propriam incolumitatem defendendam, libenter alacriterque praestent; utque salute sibi publica proposita, in commune consulant, omnemque opem non solum ordinariam, verum etiam extraordmariam , quantamcunque possint, libentissime liberalissimeque conferant, quo nimirum insigni alios exemplo animent, et accendant. Ad quod, cum Sacra Maiestas Caesarea Ordinum ac Statuum omnium hoc tempore Conventum agendum duxerit, neque ipsamet, dum Imperii Comitiis brevi habendis, et auxiliis undiquaque majoribus colligendis animo intenta est, coram hic adesse, rebusque peragendis praeesse queat, quod proximum promptissimumque, re cum fidelibus suis Consiliariis Hungaricis communicata, visum fuit, fratri suo charissimo Serenissimo Principi ac Domino Domino Mathiae, Archiduci Austriae, partes suas, plena ad hoc Serenitati ipsius, de rebus omnibus tractandi, statuendi et concludendi potestate facta, fraterne concredidit et commisit; plane confisa fore, quod etiam clementer postulat, ut erga Serenitatem ipsius, in Omnibus hujus Dietae negotiis, ita se gerant, quemadmoclum iideles et obsequentes Maiestatis Suae Subditos et Regnicolas maxime deceat. Ut igitur ad rem ipsam veniat, Sua Caesarea Regia Maiestas, frustra operam in eo potissimum iri judicat, si, quanta Patriae necessitas sit, fidelibus suis Regnicolis Dominis Praelatis et Baronibus, Magnatibus, Nobilibus caeterisque Ordinibus ac Statibus minutim ostendatur, cum re ipsa, nimis, quod deplorandum, in aperto sit, et miser Christianorum, et quidem vicinorum et fratrum sanguis, totque animarum oppressarum millia usque ad coelum exclament ; cumque aeternum illum christiani nominis hostem tarn immensae esse potentiae constet, adversus quem vires nullae, quantumvis maximae, satis magnae sint, qui paulatim loca omnia vicina insatiabili quasi iügluvie devoret, quique nulla christiani sanguinis vita (?)