Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1598. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSRAN. 49 sacietur, liüic hosti ut resisteret, universos Maiestatis Suae sumptus in praesidia, in Regni finium conservationem ac de­fensionem hactenus fecisse, haecque omnia, quae non tantum ex Sacro Romano Imperio, ex Regnis ac Ditionibus suis haeredi­tariis sibi obveniunt, sed etiam alia quaecunque aliunde impe­trata subsidia, eontulisse, ignorare fideles Ordines kaud possunt. Jamvero cum vim liostis solito majorem, solitoque aper­tius inferat, pacemque renovatam enormius atque insolentius violet; vident fideles ipsi Ordines, majoribus quam hactenus viribus et auxiliis opus esse, proindeque fieri non posse, quin Sacra Caesarea Regiaque Maiestas etiam ipsorum suorum fidelium Hungarorum Regnicolarum, quibus alias, aerumnosum Patriae statum miserata, libenter parceret, contributiones exi­gat et requirat ; ea quidem firma spe futura, ut cum ipsi peri­culo proximi sint, eo ferventius et alacrius pro aris et focis, proque omnibus iis, quae ckara habere debeant, aliisque tum Sacri Imperii, tum etiam Bohemiae Regni, Nationumque ac Dominiorum Sacrae Caesareae Regiaeque Maiestatis haeredi­tariorum Statibus atque Ordinibus laudabiliter praeeant, ipsos­que ad auxiliarem manum promptius porrigendam provoeent. Atque hac quidem certa de fidelibus suis Ordinibus et Statibus exspectatione facta, Maiestas Sua benigne clementer­que postulat, ut cum Dicae longo jam tempore exstarent et Contributiones Imperii ; Confiniorum autem conservatio, ad quam ab hoc suo Hungáriáé Regno nihil accessit, interea magno atque adeo pluribus constiterit, quam ante solet, cre­scentibus ob noxias ac majores hostium machinationes expensis; Ordines ac Status in proximum subsequens triennium quot­annis de singulis Portis, Dicae nomine, florenos sex, duobus terminis, ad festa nimirum Divi Georgii ac Divi Michaelis Archangeli, et sie quidem florenos tres quolibet termino, dan­dos constituant ac decernant. Postquam autem deprehensum antehac fuit, magnam in Portarum connumeratione fraudem adhibitam fuisse, ut vix media eorum pars aliquando indicative recensita fuit, idque Judicum in pagis astu et fallacia, quod non tarn Maiestati Suae, quam Ordinibus ipsis et Patriae fraudi cesserit, quorum Magyar Országgyűlési Emlékek. VIII.

Next

/
Thumbnails
Contents