Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

488 NOITVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. volentes, statuunt, ut illae sedecim falcometae, apud Ecclesiam Sanctae Crucis in territorio Krapinensi existentes, per proces­sum Egregii Georgii Fodróczi, usque ad possessionem András­souetz Castelli Alsó Ztubicza, inde processus Joannis Gubas­sóczi, usque ad Castrum Szomszéd, a Castro vero Szomszéd Zagrabiam processus Ladislai Saffarich et Joannis Mikulieb, exceptis bonis Reuerendissimi Domini Episcopi et Capituli ac Ciuitatis Regiae Zagrabiensis; naues autem processus Sta­nislai Keőreősi et Cbristopbori Palffi similiter Zagrabiam, cum omnibus apparamentis cleducere debebunt; ita tamen, ut a singulis portis boues vel equaciae quatnor quisque Regnico­larum, portás bonorum habens, mittat; bonorum autem Szom­széd et Castelli Alsó Ztubicza territórium solum tres ob de­praedationem militum. Quia autem plurimi sunt, tam Dominorum Magnatum, quam etiam Nobilium, qui publicas Constitutiones, pro publico bono ét commodo statutas, flocci pendunt; voluerunt Status, ut et aliis inobedientia talium in exemplum cedat, quod uni­uersi quicunque praescriptas falconetas et naues, cum earum necessariis, colonis suis deducere probiberent vel non iuuarent, a singulis portis, bobus duobus, per Vicecomites et Judices Nobilium, priuentur. Si vero Vicecomites et Judices Nobilium insufficientes essent, extunc ipse Dominus Banus, cum bra­cbio militari, eisdem auxilio teneatur adesse. Quarum quidem buiusmodi vadiationum, una media et directa pars Domino Bano cedat; ex altera vero directa et aequali medietate Vice­comites et Judices Nobilium decimam partem pro se acci­piendo, Magistro victualium Regni, residuitatem boum in ne­cessitatem Regni conuertendam, administrabunt. Ut autem praemissa omnia et singula per Status et Or­dines Regni firmiter et inuiolabiliter conclusa, per quosuis tam praesentes, quam absentes obseruentur, praemissos Arti­culos suos Status et Ordines sigillo Regni obsigillandos esse duxerunt. Datum in praefata arce Capitulari, praescripto die Dominico. Anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo tertio. Lecta per me Magistrum Viceprotonotarium Regni.

Next

/
Thumbnails
Contents