Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1593. ÁPRIL 12. 489 VIII. 1593. Ápril 12. Ärticuli Dominorum et Nobilium , aliorumque Statuum et Ordimtm Regni Sclauoniae , in Congregatione generali eorum, feria secunda proxima post Dominicam Palmarum , in area Capitulari Ecclesiae Zagrabiensis conclusi. Serenissimi Principis Domini Domini Ernesti, Archiducis Anstriae, Ducis Burgundiáé, Comitis Tyrolis etc. Domini benignissimi , dementem requisitionem , medio Generosi et Magnifici Domini Kuperti ab Eggebergb, Serenissimi et potentissimi Principis Domini Domini Pbilippi Begis Hispaniarum etc. Generalis, Statibus in praesenti Congregatione exbibitam. bumillime intellexerunt, gaudentes in boc summopere, Suam Serenitatem eo intentam esse, quomodo, Deo omnipotent! adiuuante, fruetiferas Turopole oras, qnas liostis proxime elapso anno incendiis et rapinis deuastauit, recuperarentur ; calamitates enim et pericula praesentia saepius tam Suae Serenitati. quam Suae Maiestati Ventura vaticinati, iidem Status, quae iam proh dolor superuenerunt, fuerunt, et nisi Sua Serenitas omnem rationem, omne consilium in id posuerit, ut exitiale illud Castrum Petrinya, quamprimum destruatur, prout praeterita nostra vaticinia certissima extiterunt, sie et in futurum certissima erunt ; ex Castro enim illo Styria, Carniola et Carintbia, aliaque vicina Regna, nostrae miserrimae modernae sortis et lamentabilis Status casum inibunt. Supplicant autem Suae Serenitati afflictissimi Status, ut interim, tam apud Sacratissimam Maiestatem, quam etiam inelytas vicinas Prouincias instare dignetur , pro augendo praesidio maiori militum numero Banali, nam praesidium Banale, quam exigui numeri sit, quis nescit. Et quod detestabilius est, ab aliquot annis insolutum adeo perexiguum et viribus impar est, ut vix uno Begbo aut Vayuodae, nedum arrogantissimo Bassae Boznensi resistere et stationes designatas custodire valeat. Externa autem auxilia militum Germanorum, repentinas Turcarum illasque continuas moderno tempore excursiones neque