Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
458 NOITVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. siturus esset; supplicant Status et Ordines Regni, praefato Serenissimo Arcliiduci Carolo: dignetur committere huiusmodi violentis abductoribus dictorum ingeniorum et rerum bellicarum ac campanarum, ut et omnia ablata, dementer ad dicta loca íinitima restitui dignaretur. Item in causa illa, alias inter Generosam et Magnificam Dominam Cunegundam Heimingh Relictam ac Magnificum Joannem, filium olim Magnifici Domini Petri Rattkai ut actores ab una, et Magnificum Dominum Stephanum de Gregoriancz, veluti Incattum, ab altera partibus, mota, et verteilte, in quo sibi Appelatio denegata esse dicitur ; Domini Regnicolac decernunt, ut iuxta literas praeeeptorias, ex superabundanti praefati Domini Bani, de Sede Comitis in praesentiam eiusdem Domini Bani transmittatur. Interim vero sententia ipsa ne exeqiiatur. Ut autem praemissa omnia, unanimi voto eorundem Statuum et Ordinum conclusa, pro rato, firmoque liabeantur ; decernunt, ut elapsis tam vecturis, quam etiam pedestribus laboratoribus, nec non etiam exigendarum pecuniarum, quarumuis Contributionum, statutis tenninis, uniuersos in extradatis per Exactores, Vicecomitibus et Judicibus Nobilium ad vadiandum datis, Judex, Yicecomites et Judices Nobilium, sine quouis respectu, etiam pro uniuersis restantiis severe vadiari possint, atque valeant, authoritate eorundem Dominorum eis ipsis in hac parte attributa, et concessa, praesentem eorum Constitutionem sigillo Regni roborare voluerunt. Datum in praescripta Ciuitate Regia Montis Graecensis Zagrabiensis, Jeria tertia proxima post praetactum festum Beati Jacobi Apostoli, ultimo die Congregationis eorum generalis praenotatae. Anno Domini millesimo quingentesimo octuagesimo octauo. Yiceprotonotarius Regni.