Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

1588. JÚLIDS 24. 451 finitimorum muniendoram dies appropinquat , quae omnia sine maximo Regni icommodo intermitti non possunt: sup­plicant Suae Serenitati, ut huiusmodi Commissionis exequen­dae terminum ad primam diem futuri mensis Septemhris prorogare, praefatisque Dominis Commissariis clementer de­mandare dignetur, ut adueniente ipsa prima die Septemhris, hanc Commissionem ad effectum perducerent. Quil)us si qui­dem Dominis Commissariis pro expensis mille florenos Hun­garicales, ex Camera Himgarica, iuxta conclusionem praefati Conuentus Posoniensis, cleputatos, primo quoque tempore sol­uendos demandaret. Nam alioqui iidem Domini Commissarii, sine praemissis deputatis expensis, nequaquam hanc commis­sionem exequi possent. Dicatores Suae Serenitatis, per Cameram electi, videlicet in Zagrabiensi et Crisiensi Balthasar Drenóczi, in Varasdiensi vero Comitatibus, Christopherus Vrayhouich, qui ad connume­rationem nouam portarum exmittuntur. Penes quos deputati sunt pro iuratis Nobilibus Egregius Eranciscüs Ztolnikouicli in Zagrabiensi, et Caspar Petricheuich in Crisiensi et Varas­diensi Comitatibus, iuxta continentiam Articulorum nouarum Constitutionum, superinde aeditarum, in eorum offieiis penes dictos Dicatores processuri. Qua tandem ubique connumera­tione absoluta, Dominus Yicebanus et Comes, nec non simili­ter Vicecomes in Comitatu Varasdiensi, statini pro rectifica­tione portarum sedem indicere debeat ; dicamque ipsam, vide­licet, pro praeterito festo Beati Greorgii Martyris denarios quinquaginta, et pro secundo termino futuri festi scilicet Beati Lucae Euangelistae, denarios itidem quinquaginta, ad manus eorundem Dicatorum, a singulis nouiter dicandis in­tegris sessionibus, administrare debeant. Cum autem uniuersi, praefati Status et Ordines dicti Regni Hungáriáé, in praefato eorundem Conuentu, memorato Serenissimo Archiduci Erne­sto, pro Suae Serenitatis erga eos summa animi beneuolentia in promouendis Regni negotiis, Semper exhibita, ac in futurum etiam exhibenda, a singulis integris portis, nouiter ut praefer­tur dicandis, singulos quadraginta denarios, nomine denario, ac insuper pro Commissariis quoque, ad inquisitionem prouen­tuum et Confiniorum deputatis, singulos deeem denarios duo­29*

Next

/
Thumbnails
Contents