Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

452 HORVÁTORSZÁGI KS RLAVONIAI OYULKSEK. bus praefatis termi nis exigendos, dandos ct contribuendös decreuerant; cuius siquidem, tum donatiui quadraginta dena­riorum, quam etiam contributionis, decem denariorum dimi­dietatem, iuxta antiquam et veterauam cousuetudiuem, publi­casque Regni Constitutiones, hoc Regmim Sclauoniae dare deberet. Verum cum iidem quoque Status et Ordines Regni, post Sacratissimam Caesaream et Regiam Maiestatem, Domi­num eorum clementissimum, in ipso quoque Serenissimo Principe Archiducc Ernesto summám haberent spem atque liduciam, per hocque sua humillima fidelia seruitia, in gratiam Suae Serenitatis recommendant, huiusmodi donatiuum subsi­dium denariorum quadraginta ac pro expensis Commissario­rum decem denarios, a singulis integris sessionibus integre exi­gendos offerunt; hac tamen ratione, ne in hac parte eorum antiqua consuetudo, publicaque superinde Constitutio in futu­rum quouis modo laedatur. quam posthac semper inuiolatam esse volunt. Item, ut per totum hoc Regnum et etiam Croatiae, a modo imposterum, semper mensurae Zagrabienses antiquae, quae a Budense in nullo diserepare videntur, et in dccreto ter­tio Sigismundi imperatoris anni 1405. Articulo 0 specificatae essent, seruentur; sub poena in eodem decreto specificata. Rectificatio vero earum mensuraruni, per cuiuslibet Comitatus Vicecomites, tam in Ciuitatibus liberis. quam etiam Domino­rum et Nobilium villis, ac aliis locis, bonisque quorumlibet, Constat autem Statibus et Ordinibus Regni, lianc mensuram Budensem esse, qua utitur baec Ciuitas Zagrabiensis, nam mensurae Budenses trés, videlicet dimidia, tertiale et quar­tale unius pintae, stanneas produxerant coram eisdem Sta­tibus. De pascuationibus seruentur Constitutiones Diaetae Po­soniensis. Sicca et falsa Telonia ubique aboleantur, per Vicecomi­tes et Judices Nobilium, iuxta priores Constitutiones, sub amissione officiorum. Item dicuntur quidam ex nobis inueniri posse, qui nec­dum nouum acceptassent Calendarium. sed, nescitur quateme­ritatis audacia ducti, adhuc veteris usum retinent. Propterea

Next

/
Thumbnails
Contents