Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1597. MÁJUS 6. 447 curias Nobilium, frequenter vero ad ipsa Oomitia secum ducere. Qui captiui ex buiusmodi libera diuagatione, tanquam manifesti exploratores, non parum incommodi buic Regno inferre possent. Sed et plerique tum Dominorum, quam etiam Nobilium. nullis literis praefati Domini Báni salui conductus obtentis, captiuos eorum, pro redemptione capitis, rebus adducendis, in Turciam solent dimittere. Qui quidem captiui. nullo ordine íinitimorum locorum obseruato, ubicunque volunt Koppam et Zauum transeunt; quae omnia vergerent in summum Regni pcriculum. Proinde, ut buiusmodi Dominorum et Nobilium facultas coerceatur, captiuorum etiam temeraria libertás refrenetur, statutum est, ut quicuuque deinceps captiuus Domini Magnatis, Capitanei vel Nobilis existens, qui vel per curias, aut Comitia, vel autem nundinas et fora bebdomadalia, causa ostentationis diuagaretur, vel autem sine literis praefati Domini Bani salui conductus traiecturus Koppam vel Zauum reperietur, extunc talis, omnibus rebus, apud se habitis, spolietur, et in aquam submergendus proiiciatur, vel autem de facto occidatur. Nec ulli captiuorum alias, quam per Sziszek et Breszth, pro redemptione sua, in Turciam transire possint, cum scitu tarnen semper Dominorum Capitaneorum eorundem locorum. Item ut exactores pecuniariun haramialium ac fumalium, nec non etiam Yicecomites et Judices Nobilium, de vadiationibus factis, ac pecuniis exinde collectis. in futuris breuibus .Tudiciis, rationem reddant sufíicientem. Ad quam rationem exigendam deputati sunt: Reuerendissimus Dominus Thomas Milich, Lector et Canonicus Ecclesiae Zagrabiensis, Michael Voykffi, Caspar Petricheuich, Franciscus Ztolnikouicli et Goorgius Literátus Krauarszki; unius vel alterius absentia non obstante. Qua si quidem ratione plenarie percepta, iidem Exactores rationum, mox extradatas ad exigendum buiusmodi deprehensas restantias, manibus Domini Yicebani assignare debeant, cum suis Yicecomitibus, cum solitis vadiationibus exigendis. Ex quibus si quidem restantiis, pannus, ad assecurationem Dominorum Regnicolarum, per Magistrum Yiceprotonotarium, a mercatoribus in solutionem haramiarum leuatus, eisdem mercatoribus soluatur.