Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

448 HORVÁTORSZÁGI kS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. Item ad intertentionem dncentorum ad Colapim et cen­tum haramiarum ad montes, impositae sunt pecuniae fu­males. De omnium Dominorum et Nobilium bonis ac curiis etiam unius sessionis Nobilium per florenum unum et dena­rios quinquaginta, de omnibus tribus Comitatibus, ad manus Reuerendissimi Domini Matthiae Dombrensis Praepositi Chas­mensis et Canonici Ecclesiae Zagrabiensis, ad futurum festum Beati Michaelis Archangeli,soluendum.Quicunque autem usque praetactum festum Beati Michaelis Archangeli, huiusmodi pecunias fumales non persoluerit; extunc mox elapso eodem festő, praefatus Exactor tales in extradata Domino Vicebano Regni et Yicecomiti Comitatus Varasdiensis dare debeat ad vadiandum, qui iuxta eorum officia, in suis officiis procedere debeant. Ex qua siquidem pecunia fumalium aequaliter sol­uantur dicti pedites. Distribuuntur loca montan is haramiis, quibus praefici­tur Egregius Georgius Orehoezy, sub Domino Bano. Loca autem in quibus dicti haramiae, penes Colapim, iuxta prioréin demonstrationem, illis assignata, continui debe­bunt esse, nota sunt Domino Bano. In montibus ita sunt distributi, prout et prius, videlicet ad montem Meduedniczam haramiae . XX. Item versus Marocham, Bikszád, Rokonok et Bosyako haramiae XX. Item versus Chanyo, Hom, Hraschina et Kemlek hara­miae XX. Item versus Lestakouich, Bela, Iuancz haramiae XX. Item versus Hochur, Lobor, Krapina haramiae XX. Quorum numerus a Stationibus, de loco in locum, Sem­per armatus incedat et vigilare debeat; decurionesque de facto constituantur, indigenae viarum et locorum bene periti. Vala­chos vero captos, palis affigant. Judicia etiam, iuxta priores Constitutiones, generali a pro futuro festő Beati Jacobi Apostoli, in hac Ciuitate Zagra­biensi more solito celebrentur. Assessores, si qui interim ab hac luce discessissent, eis alii substituantur; illis vero, qui

Next

/
Thumbnails
Contents