Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

446 HORVÁTORSZÁGI KS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. bunt ad Neboian. Item bona Ozaliensia, a singulo fumo per duodocim laboratores, ad Zredichki praestent. Item ad Breszth, Plether et Percheuo totus proeessus Tliomae Latzkouich, a singulo fumo per decem robora, longi­tudinis cubitorum duodecim. Nobiles quoque unius sessionis nec non etiam residua pars proeessus Joannis Palffi a singulo fumo, per duodecim laboratores eo administrabunt. Partes vero Transcolapinae Castri Ozal. ztrasas, intertenere debebunt, bona vero Capituli Zagrabiensis, in eodem processu existentia, ad Drencbinam deputantur. Item totus proeessus Cosmae Korentzki et Christophori Pálffi, per decem robora duodecim cubitorum; de processu vero Adami Herkffi, a singulo fumo per duodecim laboratores, ad Raszinyam praestent. Ad Lyudbregh vero combustum, deputata sunt uniuersa bona eiusdem Lyudbregh Domini Thuróczi, per decem robora duodecim cubitorum. Et ex processu praefato Adami Herkffi fumi centum, a singulo fumo per duodecim laboratores prae­standos. Quae quidem omnia et imprimis buiusmodi vecturae cum sint pernecessaria, nec aliquam patiuntur moram, ad primam diem futuri mensis Augusti, ad ea loca, quo sunt deputata, sine aliqua ulteriori procrastinatione, quae semper nociua só­let fieri, de omnium bonis administrentur, et plenarie absoluan­tur. Qua tandem necessarie absoluta, mox extunc decimo quinto die, a dicta prima die computando, laboratores quoque manuales, ad loca praenotata, iuxta praemissam limitationem, cum sufficientibus victualibus properare, labores quoque ipsos perficere debeant. Contra vero facientes, nec praemissa in toto, vel in parte obseruantes, statim et de facto per Yicecomites et Juclices Nobilium, sine cuiusuis personae delectu, vel fauore, quae omnia Regnicolis solent esse nociua, seuere puniantur. Ad praefata itaque fortalitia idem Dominus Banus, per speciales suos homines, aduigilari, rationeque de omnibus ad­rninistratis seruari faciet. Item solebaut nonnulli ex Regnicolis, praesertim vero stipendiarii milites, sed et alii plerique, eorum captivos osten­tandi gratia, per fora hebdomadalia et nundinas, domos et

Next

/
Thumbnails
Contents