Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1597. MÁJUS 6. 445 duodecim cubitorum; nec non de processu Matthiae Piszachich, a singulo similiter fumo, per duodecim laboratores praestare debebunt. Demptis tarnen bonis Rokonok, et Urboutz, Hauen et Miketincz, quae ad ipsa loca munienda sunt dcputata. Item, ad muniendum luanich, totus processus Nicolai Cziganicb, a singulo fumo robora decem cubitorum, itidem duodecim praestare debeat. Demptis itidem bonis Dominae Relictae, Stephani Bradack et Kerecliinorum Bisztricensibus et Zelinensibus, quae ad Czirkuenum tam cum vectura, quam etiam manualibus laboratoribus sunt deputata. Processus vero Joannis Grubassóczi a singulo fumo per laboratores duodecim eo praestare debeat. Demptis bonis Chaszaruar, quae ad Rokonok deputantur, cum pertinentiis Felső- et Alsó-Ztubicza Nobilium bona liabentium. Ad praemissa itaque loca Reuerendissimus Dominus Episcopus Zagrabiensis, per suos speciales bomines, aduigilabit, ne labores frustra fierent, et de perceptis ac administratis laboribus ratio seruetur. Quia frustra hactenus, et non sine magno incommodo Regnicolarum, munitio Neboian, ad Colapim, ex lignis extruebatur, visum itaque est Statibus et Ordinibus Regni, ut pars illa muro fortificetur, et una turris lapidea primo quoque tempore erigatur. Ad vecturam itaque lapidum, tegularum et caementi, deputata sunt bona infrascripta ; videlicet minor Dusicza, Reuerendissimi Domini Zagrabiensis, Lethouanich cum suis pertinentiis ; item uniuersa bona Domini Comitis iunioris Petri Erdeődi Castri Selin, cum Krauartzka, a singulo fumo per decem currus praestandos. Vectura lapidum, tegularum et caementi debet fieri a locis propinquioribus, videlicet Ecclesiae Sancti Nicolai de Sassin satis ruinosa, Sanctae Crucis et Sancti Cosmae, prout commodius visum fierit praefato Domino Bano. Item ad Zredickki deputantur bona Okickensia et Jasztrebarszka, a singulo fumo per decem robora cubitorum duodecim. Bona vero Zomszeduariensia, cum Alsó- et FelseőZtubicza, a singulo fumo per duodecim laboratores, praesta-