Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
178 A TARCZALI KS ESZTETTGOMI IIÉSZLEGGS GYŰLÉSEK. sitionem, pro viribus vestris, nibil eorum omiseritis, quae ad vestram, Patriaeque vestrae conservationem spectare visa sunt; quia tamen res kae bellicae in eo cardine versantur, ut quod inchoatum est, recte etiam, per Dei gratiam, continuari, et feliciter perfici debeat; ideo ex benigna Suae Majestatis Caesareae atque Regiae voluntate, Statibus et Ordinibus ejusdem Regni Hungáriáé Conventum, in quo caeteris negotiis publicis et privatis omnibus ad commodius tempus dilatis, de sola huj us belli commodiore prosequutione et necessaria melioratione, aliisque ad praesentem rerum statum necessariis, publicis votis, animique consensu tractetur et deceruatur, ad primum proxime futuri mensis .Timii, ad castra nostra (siqirxlem praesens rerum status ulteriorem cunctationem non admittat), ubicunque tunc Deo duce constituti fuerimus, indicendum, et promulgandum decrevimus, praehabita jam a Sua Majestate de omnibus agendi, tractandi ct concludendi plena potestate. Quare hortamur vos et requirimus per praesentes, et nihilominus authoritate, qua fungimur, vobis committimus et mandamus, ut ad diem, et locum praefatum, sine ulla excusationc, peculiares et sufficientes Nuncios, e medio vestri, expedire et mittere debeatis, qui illuc cum Dominis Praelatis, et Baronibus ac Nobilibus, caeterisque Statibus et Ordinibus dicti Regni Hungáriáé eis- et ultra Danubianis Comitatibus, siquidem partium superiorum et Regno Sclavoniae ibidem conveniendum erit, de iis, quae ad solius belli commodiorem continuationem et necessariam prosecutionem, publicamque ejusdem Regni utilitatem et conservationem accommodatissima videbuntur, citissime tractare, et in medium consulere debeant. Curandum autem vobis erit, ut praedicti vestri Nuncii, ad praefatum terminum, ibidem omnino compareant. Secus, sub poena in generali Decreto expressa, non facturi. Datum in Castris ad Strigonium positis, duodeeima die Mensis Maii, Anno Domini 1594. Matthias.