Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
1594. JÚNIUS 2. 179 VIII. 1594. Június 2. Az esztergomi gyűlésen bemutatott királyi propositio. Sacra Caesarea Regia Majestas, Dominus noster clementissimus, ut non solum accensum et ardentem suum in Rempublicam Christianam zelum, sed benignissimum etiam erga Inclyti Hungáriáé Regni Ordines, sibi carissimos, a Rectum ostenderet, nihil optabat boc tempore magis, quam ut ipsamet in medio suorum, pro Patria laborantium, subditomm adesse, et quod in bac rerum praesentium necessitate statuendum ac suscipiendum sit, coram, ipsamet statuere ac suscipere possit. Sed, cum Sacra Majestas Sua gravissimis boc tempore, pro communi, praesertim vero istius Regni' salute, curis distenta, et ad Imperii Comitia accincta sit, vident ipsi Ordines, quam eidem difficile, adeoque impossibile sit, eam solennem occasionem, qua pro isto Hungáriáé Regno auxilia, contra imminentem impiissimi, crudelissimique bostis Turcae potentiam, et quos e barbaris undique Nationibus ille armatos miitit exercitus, obtinenda sunt, deserere. Substituit igitur Sacra Majestas Sua suum in locum Serenissimum Principem Arcbiducem Mathiam, fratrem sibi dilectissimum, cuius insignem virtutem, fortitudinem et in rebus magnis dexteritatem Regni Ordines, et in consiliis, et in castris, agroque bostili experti sunt, ut Serenitas ipsius publicum istius nobilissimi Regni Conventum baberet, cui plenam de rebus omnibus tractandi, statuendi et concludendi Sacra Majestas Sua potestatem fecit; omnino confisa fore, quod etiam benigne postulat, ut erga Serenitatem ipsius Regni Ordines, in omnibus hujus Conventus negotiis, ita se gerant, ut fideles et morigeros Sacrae Majestatis Suae subditos et Regnicolas decet. In quo quidem Conventu, non dubitat Sacra Majestas Sua, Ordines ipsos ultro Patriae salutem ob oculos ita habituros esse, ut nihil in se desiderari passuri sint, quin alacriter et prompte, se suaque offerant, ut Hungarici nominis glóriám, quam, adversus immanem illám Turcarum tyrannidem, omnium Nationum ac Regnorum din12*