Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1503. AUGUSZTUS 15. 149 tos pedites iam statim, qui ubi opus fuerit expediti praesto sint, conscribi ac sustentari suo ex aerario curabit. Quibus autem praefectis bi ipsi conscribendi, quorum educendi sint, curam banc totam Maiestas Sua Serenissimo Arcbiduci Mattbiae, qui Consilii bellici et eorum, qui propinquiores sint Consiliariorum Hungaricorum iudicio utatur, mandabit; utque stipcndia fideliter solvantur, benigne providebit. Ad Imperii Comitia quod attinet, in quibus Maiestas sua praecipuum subsidiorum robur ac firmamentum ponendum videt, ut illa quamprimum, reiectis et excussis quibuscunque remoris et impedimentis, in quibus removendis bactenus tota fűit, indicantur habeanturque, ultimam iam consultationem et curam adbibet, neque desistere ullo modo statuit, quin res in apertos in dies successus procedat; quod Regni Ordines sibi persuadere pro certissimo possint. Et quoniam de legatis quaeritur, quos ab Ordinibus eo mitti Sacra Sua Maiestas optet, minime quidem sibi displicitnrum significat, si illi ipsi, qui iam nunc Ordinum nomine bic adsunt, quod ipsorum fidem, prudentiam patriaeque Studium et rerum Hungaricarum cognitionem satis compertam habet, designentur. Sed cum incertum sit, an eo forte tempore, propter patriae , quae ingruant pericula ac necessitates , statione et excubiis illi suis abesse absque incommodo possint, permittit libenter Sacra Maiestas Sua, ut in illa Consiliariorum congregatione plures nominentur, ex quibus eorum fieri electio queat, qui minimo cum dispendio absint. Quod deinde legati generalem omnium Regnorum Provinciarumque Conventum, pro extrema et quidem praesentissima Regni Hungáriáé necessitate ac periculi imminentis magnitudine sero nimis ac tarde post Imperii Comitia habendum innuunt , quodque ea de causa, iis minime expectatis, cuiuslibet Provinciáé Conventum separatim indici postulant, ut nimirum legati cum plena deliberandi ac statuendi potestate constituti in certum locum, et ad certurn diem mittantur ; benigne pollicetur Sacra Sua Maiestas omni se studio conaturam, ut certae ac firmae generalis confiniorum defensionis rationes, de quibus iam ante tractari coeptum, in Bobemiae Regno annexisque Moraviae et Silesiae ditionibus celeriter constjtuantur,