Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
150 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS ac stabiliantur, utque in reliquis Maiestatis suae clitionibus Austriae, Stiriae, Carintbiae, aliisque vicinis, cum qualibet seorsim separatis Ordinum convocationibus, quemadmodum negotii gravitas flagitat, statim agatur, quo nimirum auxilia solida et constantia, quae etiam ultra confinia sese extendant, colligantur; cuius rei iam ante quibusdam in locis initium factum. Quae simul atque felicem, qui brevi speratur, finem consecuta fuerint, ut generalis illico Conuentus ex omnibus Regnis et ditionibus conuocetur, ibique de iuvandis ac sublevandis confiniorum necessitatibus, iuxta Regni Conuentus proximi constitutiones, tractetur, Sacra Sua Maiestas effici curabit. Sed ne in bis tantum Sacram[Suam Maiestatem subsistere et conquiescere velle existimetur, uti iam ante apud Pontificem Maximum, apud Hispaniarum Regem Catbolicum, aliosque Italiae Principes, apud Ordines militares Teutonicum et Melitensem, apud Respublicas celebriores, et diversos orbis Christiani Magistratus, per legatos ac literas, ad maiora et continua obtinenda subsidia diligenter institit, sic instare non desinet, donec, quod optatur, effectui detur. Cuius rei non per longas moras impetrandae spes iam a plerisque non exigua ostentatur, atque inprimis quidem ab Hispaniarum Rege, ut auxilium ab eo memorabile et magnum conferatur. In quibus subsidiis et auxiliis colligendis distribuendisque, Sacra Maiestas Sua conuenientem adbiberi curam, ut in publicos omnia usus recte erogentur, mandabit. In Imperio itidem Sacra Maiestas sua pari modo, non tantum opem et suppetias postulat, sed cum diuersis etiam belli ducibus, rei militaris glória praecipue claris, de equitum et peditum copiis, ubi tempestiuum aut necesse fuerit adducendis, multo iam ante egit, et cum plerique Principes se promptes ostenderint, tum quidam ultra quatuor equitum Germanorum millia et regimentum quod vocant peditum, intra breve temporis spácium adducere se posse ac paratum esse rescripsit. Ut vero Maiestas Sua copias aliquas remotiores in incertum adbuc euentum priusquam belli fax exardescat, progredi iubeat, minimé consultum videtur, no sumptus inutiliter inipendantur, neue temere ac praepropere neruus sine fructu clebilitetur. Interea, ut conüniorum milites animatiores, erectio-