Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS hant, quibus postquam per longas raoras nimiuin invaluerunt, non uno tempore, quäle necesse sit, et Maiestas sua optet, adhiberi remedium possit. Cum vero Ordines ipsi, quemadmodum in praesenti per Legatos suos, ita antehac de malis et incommodis, partim internis, partim externis, discrimine illo adhibito, conquesti fuerint, sacra Maiestas sua pia sollicitudine, qua fidelibus suis subditis allevamentum adferre satagit, annis superioribus generalem in quoscunque defectus inquisitionem per certos Commissarios, tum Hungaros, tum Germanos instituit. Quorum Kolationes cur in consultatione, ubi de remediis agendum erat, expositae vei auditae non £uérint, causas intercessisse, quarum ipsimet Ordines conscii sint, Maiestas Sua dolet. Quandoquidem autem suos Regni Hungáriáé Consiliarios Viennam brevi convocare statuit, ut de distributione Dicae et Taxae, quorsum eae potissimum iuxta Conventus proximi decreta erogandae et convertendae sint, deliberetur ac statuatur, omnino Maiestas sua consultum fore iudicat, eodem et illos Commissarios vocari, quibus inquisitio illa generalis iniuncta fűit, ut de iis, qui comperti fuerint, defectibus ibi accurate referatur, et quaecunque necessaria videantur, remedia adliiberi communi iudicio possint. Quam curam ac facultatem Serenissimo Principi Arcliiduci Matthiae fratri suo charissimo, per Plenipotentiam amplissimam, cum ipsamet Maiestas sua sese ad Comitia Imperialia serio comparans, ibidem adesse nequeat, concredere atque impertire decrevit. Ad externa vero mala et incommoda quod attinet, ut tempestivum et iis remedium adferatur, videt Maiestas sua rem illám praecipue a Comitiis Imperialibus, ut ipsimet Legati immunt, pendere. Quae ut facilius ac prosperius succedant, impedimenta quaedam horum iniuria temporum et infelici Germaniae statu obiecta, Sacra sua Maiestas ante removenda ducit, in quibus usque adeo ipsa iam ab aliquo tempore tota fűit atque etiamnum est, nihil ut magis curet, assiduaqué cogitatione verset, quam ut iis remotis, primo quoque tempore cum universis Imperii Principibus de asserendo ac defendendo Hungáriáé Regno, quod muri hactenus alienei instar fűit, in commune consultetur. JSTeque enim Sacrac Suae Maiestati obscu-