Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. AUGUSZTUS. 147 rum est, quanta inde non tan tum in sua regna ditionesque pericula sed in universam denique Rempublicam Ohristianam incubitura siut, si Imperii Comitia. quae multo iam ante haberi optabat, diutius differantur. Ad illa igitur cum ventum fuerit, quo veniendum brevi erit, omnino Maiestas sua probat et cupit, ut eodem ab Hun­geriae Ordinibus Legati mittantur, qui rerum Hungaricarum periti et Maiestati suae accepti, earum angustias ac necessita­tes Ordinibus Imperii vivide oh oculos solideque ponant. Ibi autem rebus, quod sperandum, ex animi sententia confectis, piacet Sacrae suae Maiestati, ut ex Regnis ditioni­busque suis vicinis periculo proximis, Conventus generalis aga­tur, in quo de communi salute sustentanda mature deliberetur, rationesque certo quae durent, ineantur, quibus repelli, quibus inferri vis maior, prout occasio feret, possit. Ad quem Conventum Maiestas sua impetraturam se in Comitiis quod conabitur, sperat, ut lecti aliqui ac praestantes viri ab Imperii Ordinibus adiimgantur. Ut yero de Conventu illo generali quid certi modo, et quidem ante Comitia statua­tur, perspiciunt Regni Hungáriáé Ordines, Ordinumque Legati, quam id fieri primum queat quod Conventus praecedere singuli singulis in provinciis ac ditionibus debeant, ubi Legati plena adhoc atque absoluta statuendi potestate per suffragia designen­tur. Nihil autem praeterea praetermittet studii, curae ac solli­citudinis Sacra Maiestas sua, ut quam fieri primum queat, ad optatum haec omnia effectum perducantur. Uncle cum Hungáriáé Ordines facile deprehensuri sint, quam benigne, quam paterne Sacra Maiestas sua in hoc in­cumbat et incubuerit hactenus, ut Inclito suo Regno quam op­time consulatur et quibuscunque módis succurratur, neque minus a Maiestate sua ad hoc usque tempus, eo quam a ma­ioribus et antecessoribus suis collatum esse, dum Regnorum ditionumque aliarum vires et auxilia, dum thesauros suos et quic quid ab internis et externis Orbis Christiani Principibus obtinere potuit, opis et subsidii tarn prompte huc liberaliter­que contulit et convertit. Confidit omnino Maiestas sua fideles et sibi imprimis charos Regni Ordines atque Incolas cum pro­priae tum vicinorum populorum salutis, quae inde dependeat,

Next

/
Thumbnails
Contents