Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁK- ÉS MÁRCZIUSB.W. 133 flagranter, quo studio et affectu, quam ardentibus votis animisque in superioribus Comitiis Maiestatem Caesaream pro inuisendo hoc afflicto suo Regno, ac grauissimis eius malis sanandis, interpellauerint ; ac eius rei perficiendae Maiestas Sua Caesarea sporn quoque ipsis praebuerit, atque adeo in sequenti Conuentu Serenissimus Princeps et Dominus Archidux Ernestus etc. Dominus noster clementissimus, cum Statibus inquisitionem in eum finem instituerat, ut vel Sua Maiestas Caesarea, quum huc venerit, aut data per Suam Maiestatem Caesaream Serenitati Suae absoluta remediorum adhibendorum potestate, fideles suos voti compotes redderet. Quod cum hactenus 11011 successerit ; supplicant Status et Ordines humillime Maiestati Suae, dignetur, absolutis Imperialibus Comitiis, desiderata sua praesentia fideles suos recreare ; neque diutius aduentum suum differre ; sed. exauditis fidelium suorum })recibus, ea, qua pollet potestate et potentia, sublatis variis informationum et Cancellariarum generibus, afflictis Reipublicae rebus clementissime praesens subueniat. (XIX.) Inprimis vero supplicant Suae Caesareae Maiestati, dignetur in partibus Regni superioribus Cassouiae, vel unum ex Suae Maiestatis Fratribus, si Suae Maiestati ita placitum fuerit, cum sufficienti et decenti auctoritate, vel Supremum Capitaneum Hungarum constituere, ut tot querelae cessent, quae in dies ad aures Suarum Maiestatum, graui Regnicolarum detrimento, perferuntur. Sicuti nunc quoque non desunt variae et enormes querelae ex illis partibus contra exteros et Comitem Ferdinanduni de Hardegh, nunc Jaurini Praefectum ; quas nunc Sua Serenitas benigne exaudire, ac iis coercendis et puniendis opportuna remedia adhibere dignetur ; sicuti Sua Serenitas nuper sese benigne obtulit. (XX.) Supplicant quoque Status et Ordines, ut Domino etiam Bano numerum militum augere et stipendia emerita persoluere, eique suam auctoritatem et in earum partium Capitaneos potestatem dare dignetur. (XXI.) Circa alia propositionis capita, propterea Status et Ordines occupari necesse non existimarunt, quod quum de iis fere omnibus iam antea in publicis Constitutionibus passim statuta essent ; tempori parcendum, et ea ad priores Constitu-