Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
134 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS tiones reiicienda putarint; sperantes, Suam Maiestatem id aequi bonique consulturam. (XXII.) Quia yeroinproxime celebratis anno 1587. Comitiis Egregius Georgius Debretzeni, alias Vicemagister Tauernicorum et Assessor Tabulae Suae Caesareae Maiestatis, propterea quod Dominos Consiliarios, utriusque ordinis, Suae Caesareae Maiestatis, tum oretenus, tum scripto quodam diffamare, acin bonore et existimatione eorum laesisse perliibeatur, propter eiusmodi salni conductus ac publicae pacis ac íidei turbationem, per Status et Ordines Regni iudicialiter in nota perpetuae iníidelitatis, amissione scilicet capitis et proprietatis ac perpetuitatis uniuersorum bonorum et iurium suorum possessionariorum, rerumque mobilium quarumlibet, Fisco Regio applicandarum, conuictus et aggrauatus fűit; pro ipso tarnen Spectabiiis et Magnificus Dominus Georgius Comes de Zrinio Tauernicorum Regalium Magister, et Supremus Regni ultra Danubium Capitaneus, apud dictos Dominos Consiliarios Suae Maiestatis utriusque ordinis debito modo intercesserit ; Serenissimus quoque Princeps et Dominus Ernestus, Archidux Austriae etc., nomine Suae Maiestatis, partes suas benigne interposuerit ; insuper ipsemet Georgius Debretzeni eosdem Dominos Consiliarios per litteras suas, supplicemque libellum, deprecatus fuerit ; atque ipsi Domini Consiliarii, officii sui ac pietatis Christianae memores, offensarum omnium veniam ei indulserint et concesserint ; propterea iidem Domini Praelati et Barones, Magnatesque et Proceres, ceterique Status et Ordines Regni, communibus votis et suffragiis, antiquata et oblitterata omni et q»alibet praefatae sententiae ac notae infidelitatis noxa et vinculo, eumdem in pristinum suum consortium et coetum receperunt et adnumerarunt ; redclendo eum, baeredesque et posteros eius capaces omnium iurium, libertatum, praerogatiuarum et immunitatum nobilitarium , quibus ipsi de more et consuetudine Regni uti et gaudere solent ; sperantes, eum deinceps non tantum quietum, sed etiam gratum futurum. Supplicant autem Status et Ordines Suae Maiestati Caesareae, dignetur ipsa quoque eundem in suam gratiam et clementiam recipere. (XXIII.) Magnificum Dominum Dauidem Ungnad,