Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 101 dendi potestatem illis dare nequeant; ad faciendam in futuris Comitiis relationem eos requirant, qua audita Sua Serenitas certo sibi persuadeat, Ordines sibi ipsis minimé defuturos. Ad campestres milites quod attinet, quorum conducendorum rationi et proposito Sua Serenitas magnas lioc tempore obstare difficultates asserit, de quibus plura cogitare quam dicere satius sit, quamquam conducendi milites sic nominati erant, non tamen ea fűit, aut nunc est Statunm sententia, ut illis continue in campo vei in castris, aut sub tentoriis manendum fuisset, sed ut copiae aliquae ad subitaneas hostium excursiones depopulationesque avertendas in promptu haberi potuissent; tamen quia Suae Serenitati certas et graves ob causas minimé probatur, Status et Ordines, nequaquam sibi ipsis deesse volentes, etiam alia adinventa via et modo se se Majestatis Caesareae, Domini ipsorum Clementissimi voto ac voluntati, in defensionis suae propriae commodum accommodare censuerunt, Atque ubi Caesarea Majestas sex florenos a singulis portis subsidii nomine postulat, istud subsidium in hunc, quem sequitur, modum et ordinem, hoc duntaxat anno contribuendum. Ita nimirum, ut de singulis Portis (de quibus nova debebit fieri connumeratio) non per Cameram, sed per ipsorum Statuum homines, modo infra declarando, exigantur singuli trés íloreni, in duobus terminis, semel pro festő Sacri Penthecostes, ac secundo pro festő Sancti Martini, ac insuper ad labores gratuitos unus ílorenus et denarii 20, nec non ad continui equitatus solutionem florenus unus ac denarii 80. quae in unam summám numerata faciunt florenos sex. Ex his sex florenis, labores gratuiti praestari et continui equites exsolvi debebunt, instar modi prius in publicis Constitutionibus conclusi. Tres vero íloreni partim ad solutionem Confiniorum, partim ad ulteriorem et commodiorem particularis et campestris Insurrectionis expeditionem convertentur. Quibus, si Serenitas Sua Liberarum Civitatum Taxam, quae etiam ad hujusmodi Regni subsidia pertinet, quum cives quoque eadem defensione indigeant, sintque membra Regni, nec constat illos un quam ab istiusmodi contributionis numero abusos fuisse, ac ex Tricesimis aliisque Regni proventibus aliquam bonam partém, uti se benigne obtulit, adjunxerit (si praesertim Tricesi-