Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

102 A POZSONYI OLTSZÁGGYÜLÉS mae solutio pro singulo majore pecore singulis 25 nummis augebitur, uti Regnicolae hoc tempore non alienum esse pu­tant) futurum omnino est, ut hoc modo Reipublicae et Regni defensioni non contemnendus cumulus, neque parvi momenti auxilia accedant. Quibus praestitis, cum Deo volente, Status et Ordines domum hinc remeabuut, Congregatione in singulis Comitatibus indicta, ultra haec praemissa omnia, de particu­lari insurrectione eas inibunt rationes, ut tam Ecclesiasticae personae, possessionati Nobiles, quam unius sessionis. et qui recenter armorum litteris donati sunt, etiam proprio aere, non tantum colonoruin opera, ad repentinas necessitates, militem in promptu habeant; sic ut pro Patria, eiusque salute et per­mansione etiam supra vires suas aliquid egregium praestituri sint. De restantiis autem gratuitorum laborum ab anno 1580. praeterito Vicecomites et exactores eorum rationem dare tene­antur, iuxta publicas Regni Constitutiones, coram Supremo Capi­taneo, et uno Consiliario Camerae; quae vero ante illud tem­pus in restantiis sunt, silentio praetereant, quandoquidem Ju­dices villarum, et etiam multi Yicecomites e vivis excesserint. Ubi Serenitas Sua satis mirari nequit, quid Statibus in mentem venerit, ut non modo sibi Comitia indicere, verum ad ea Majestatem Suam propria autlioritate evocare praesumpse­rint, neque quid sui fuerit officii atque obedientiae, quid Re­gem, quid subditos deceat, satis consideraverint: Serenitas Sua benigne meminit, quam flagranter, quo studio et affectu, quam ardentibus votis animisque, in superioribus Comitiis Majesta­tem Caesaream pro invisendo hoc afflicto Regno suo, ac gra­vissimis eius malis sanandis interpellaverint, ac eius rei perfi­ciendae Majestas Sua Caesarea spem quoque ipsis praebuerit, atque adeo in sequenti Conventu Serenissimus Princeps, et Dominus Dominus Archidux Ernestus, Dominus noster Cle­mentissimus, cum Statibus inquisitionem in eum finem insti­tuerat, ut vel Sua Majestas Caesarea, cum huc veniret, aut data per Suam CaesareamMajestatem Serenitati Suae absoluta reme­diorum adhibendorum potestate, fideles suos, voti compotes redderet ; quod cum liactenus non successerit, nunc non alium in finem praestituta certa die Suae Majestatis Caesareae desi­deratam praesentiam postularunt, quam et quod sciunt Suam

Next

/
Thumbnails
Contents