Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
1582. JANUABBAN, 51 suae ipsorum sententiam aperiant: quanam ratione dicti castelli permutatio iniri, ac Oapitulum aliis bonis, vei in Slavonia, vei Hungaria (cum utriusque Regni unum corpus sit) contentum reddi possit; ita quidem, ut niliilominus Capitulum Zagrabiae maneat, ac quae ipsis ibidem incumbunt, peragat. proventus autem et fructus suos, quibus se sustinent, aliunde percipiant; Sissegk vero, una cum suis reditibus, Maiestati suae cedat, ex quibus vei per Barnim, vei alium, cui Maiestas sua rei ipsius curam demandandam duxerit, eidem castello de praesidio necessario provideatur; sicque totus ille tractus, unius alicuius administrationi subiectus, ab hoste vicino tanto commodius defendi, ac maiori securitate frui possit. Eodem modo Status et Ordines deliberent, num Episcopus Zagrabiensis arcem Topusska ex eiusdem proventibus intertenere, ac qua ratione hoc ei imponi debeat; vei satius sit, redditibus Episcopo ademptis, ex iisdem militi praesidarii stipendia per Barnim solvi; vei denique arx illa commode, ac sine regionis illius periculo et detrimento, dirui, sicque sumptus illi vitari possint. Quemadmodum etiam consultandum érit, an expediat demolitionem castri Hrastowitz in effectum deduci, antequam dictorum castellorum Brest, Litwanitsch et Zreditzki munitiones peractae, ac de praesidiis necessariis imponendis certa ratio inita sit; atque insuper deliberent, an castro illo Hrastowitz diruto, eius loci praesidium in tria illa castella, iam nominata, pro tuitione Colapis distribui, vei potius Carolostadium transferri magis e re futurum sit. Insertus est quidem huic Propositioni inter alio articulus, de cavendis incursionibus,^ quae in liostilem ditionem fiunt. Niliilominus pro publica Regni Slavoniae salute, ab eisdem Statibus deliberandum censet Maiestas sua, quanam ratione res ita institui queat, ut iis in partibus maior Bani, quippe Maiestatis suae personam in iis partibus repraesentantis, tam quoad huiusmodi excursiones, quam alias, habeatur respectus, tani quoad insurrectiones, quam Regni Congregationes, quae pro rerum recurrentium necessitate, quandoque subito ac repente publicandae sunt, debita praestetur obedientia; quo sic, servata ea, quam convenit, disciplina militari, inter Banura et Regnicolas talis 4*