Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. vigeat correspondentia, qua hostium cousiliis quoquo tempore opportune obviam iri possit. Ad Regni securitatem istud quoque pertinet, ut certus modus ac ordo instituatur, quo confiniis de commeatu et victu­aliis aliquanto uberius quam hactenus prospectum esset possit, adeoque íideles Regnicolae de suo ad hoc conferant. Atque haec quidem sunt, quae Caesarea Regiaque Ma­iestas fidelibus suis subditis Dominis Praelatis, Baronibus, Magnatibus, Nobilibus, caeterisque incliti sui Regni Hunga­gariae Statibus et Ordinibus, publici boni, ac communis salutis et tranquillitatis causa, quam brevissime fieri potuit, proponendum duxit. Liberum autem erit iisdem Statibus et Ordinibus ea quoque in medium adferre, quae vei ad eius­dem finem opportuna fore, vei alias idoneo aliquo remedio indigere existimabunt; sibique de Maiestatis suae sincera ac vere paterna erga hoc suum inclitum Regnum animi affectione certo persvasum esse poterit, Maiestatem suam nihil aeque desiderare, quam idem Regnum calamitatibus et oppres­sionibus, quibus iam diu subiacet, liberatum, onmibus­que bonis publicis et privatis auctum cumulatumqne conspi­cere. Quemadmodum etiam Maiestas sua liaud quicquam eorum, quae liuc pertinere iudicaverit, et a Maiestate sua praestari poterunt, praetermissura, vei in se desiderari passura est; spe optima freta, ipsos quoque Status et Ordines prae­clarae huic Caesareae Regiaeque Maiestatis voluntati et de­siderio iuvando, suo consilio, opera et auxilio alacriter adfu­turos, ac pro sua parte ea omnia facturos esse, quae a fidelibus subditis suis erga Reges suos expectanda, et a maioribus ipsorum Maiestatis suae gloriosissimis anctecessoribus antehac cumulate praestita sunt. (Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.) V. 1582. Január 30. Az udvari kamara véleménye, az országgyűlés fölirata tár­gyában, és az egyes pontokra vonatkozó királyi határozatok. Allergnedigster Kaiser unnd Herr. Ew. Kais. Majestät haben auss der hungerischen Stenndt bescliwärschrifft etliche

Next

/
Thumbnails
Contents