Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. et consuetudinibus militaribus repugnet, ac in magimni loco­rum finitimorum incommodum et detrimentum vergat; eo quod eorundem praefecti et capitanei de militum ipsis sub­iectorum numero nihil certi sibi polliceri queant: Caesarea Kegiaque Maiestas Status et Ordines clementer requisiuit, ut quia Maiestas sua certos articulos, siue leges militares a militibus Hungaris, equitibus et peditibus obseruandas, in eum fere modum, qui inter milites Germanos obseruari consueuit, instituere, easdemque iure militari manutenere decreuisset; ipsi Status et Ordines publico edicto cauere vellent, ne liuius­modi transitionibus ullus deinceps locus daretur, neue quis­quam eos, absque venia et passus literis stationes suas de­serentes, susciperet, vei ullum eis receptaculum praeberet. Quoniam vero nihil ea de re hactenus clecretum fűit, sed Sta­tus et Ordines se simpliciter ad constitutiones anni quinqua­gesimi secundi retulerunt, Maiestas sua praetermittere nequit quin fideles regni Status et Ordines denuo benigno hortetur, ut quod antea hac in parte propositum fűit, minus difficulter amplecti, suaeque Maiestatis menti et instituto, haud alio, quam ad ipsorum statuum ac caeteroriun regnicolarum, communis­que patriae clefensionem spectanti, se accominodantes, suam hanc voluntatem publica sanctione declarare velint. Cumque is regno huic hostis sit, ad cuius vim propul­sanclam nunquam non militem in promptu habere, ac in om­nem euentum in regno instructum retineri expedit; Caesarea Eegiaque Maiestas, de fidelium suorum salute et permansione sollicita, sanciendum censet, quod haud ullus miles Hungarus, siue baro, siue nobilis, alteriusque conditionis sit, absque Maie­statis suae Caesareae Eegiaeque, vei supranominati serenissimi arcliiducis Ernesti scitu et permissione, aliorum princípium et potentatuum exterorum stipendiis se addicere, quin imo ope­rám atque seruitia sua Caesareae üegiaeque eius Maiestati, pro defensione patriae, ante omnia offene debeat. Qui vero secus fecerint, pro iis habeantur et reputentur, qui fidelitatis Maie­stati eius ac patriae debitae parum fuerint memores; poenis quoque, in eiusmodi delinquentes constitutis subiaceant. De metis inter Hungáriám et Austriam, Morauiamque et Styriam, decretum quidem fűit in nouissima Diéta, per

Next

/
Thumbnails
Contents