Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
1582. JANUÁRIiAX. 49 Commissarios utriusque nationis, reuisionem institui debere, ita, ut Commissarii iidem essent, qui prioribus Dietis fuissent nominati, ac loco illorum, qui vel mortui, vel morbo, aut aliis legitimis causis impediti essent, Maiestas sua alios designaret ; verum, cum liactenus nullus effectus secutus, ab eo autem tempore frequentes de huiusmodi controuersiis , praesertim vero de ea differentia, quae inter Zdenkonem Kauka et Stephanum Thelekessy vertitur, querelae ad Maiestatem suam delatae sint, Maiestas eius necessarium existimat, ut per ipsos Regni Status et Ordines tales, tum ad iam dictam, tum alias quoque metarum, siue limitum controuersias, in hac praesenti Dieta deputentur Commissarii, qui una cum bis, qui ex altera parte ad id destinati fuerint, reuisionem illám, primo quoque tempore, et ad eum diem, quem Maiestas sua nominauerit, in effectum deducant. Praeterea aequitati consentaneum ac sane apud omnes Reges et Principes ita Semper observatuin est, ne alter per alterius ditionem, eo non requisito, vel invito, militem ducat. Cum vero liuic inveteratae consvetudini, ab aliquo tempore, in superioribus Regni Hungáriáé partibus, non uno tantum modo contraventum sit, atque insuper superioribus annis com" plures, ac inter eos quidem nonnulli ex praecipua nobilitate, iidemque officiis militaribus functi, clam, ac sine Maiestatis suae scitu aut permissione, in Transylvaniam profugerint, ac denique nonnulli repertisint. qui aliena pecunia instructi, suae Caesareae et Regiae Maiestatis militem, pretio corruptum, clam e Regno educere, liacque ratione confinia, non sine praesenti periculo, praesidiis necessariis denudare non sint veriti ; operae pretium autem sit, maximeque necessarium, liuic rei, ut quae tarn ad incliti Regni securitatein, tarn Maiestatis suae authoritatem plurimum pertinet, ac exemplo perniciosa est, opportune provideri ; idcirco Maiestas sua fideles Status et Ordines benigne hortatur, ut huius quoque articuli deliberatione suscepta, eam rationem ineant, qua Maiestati suae et Regno hac in parte sua authoritas atque dignitas constet, simulque pericula, quae inde eidem Regno expectande sunt, praecaveri possint ; tum etiam consultent, quid de personis et bonis tarn dictorum transfugarum, quam illorum, qui militem Magyarországi Országgyűlési Emlckck. VII. 4