Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
1852. JANUÁRBAN. 47 diumque ei rei conveniens et necessarium quaesitum, quam saepe quoque constitutiones publicae superiude emauatae. Quod autem liactenus fideles Regnicolae ea in re nulluni sublevamen sentiant, sed in dies graviora experiantur, id non suae Maiestati, ut quae liaud ullum inde emolumentum seu lucrum (quod quivis rem ipsam sincere considerans facile intelligit) capit, quin imo baue ipsam ob rem incredibili molestia afficitur, sed defectibus, quae circa solutiones militares contingunt, merito tribui debet. Quibus quidem defectibus, nuper, ob clilata et suspensa duobus annis proximis Regni huius subsidia, auetis, cum Maiestati suae, diversis aliis difficultatibus implicitae, eos aliunde resarciendi media deessent, fieri non potuit, quin variae inde subsecutae sint inconvenientiae, non minori cum Maiestatis suae dolore, quam miserae plebis incommodo et detrimento. Ad ea vero deineeps tanto magis praeeavenda, Caesarea Regiaque Maiestas fideles Status et Ordines iterum benigne monendos duxit, ut cum externis et alienis auxiliis tuto resisti non possit, aliorum quoque suae Maiestatis Regnorum et Dominiorum facultates, tot annorum auxiliis vehementer sint accisae et attenuatae, neque tarnen liostis vicinitas et potentia patiatur militum numerum minui : ipsi Status et Ordines, in tarn evidenti rerum necessitate sibi desint, sed ea subsidia decernant, quibus certior solutionis ratio institui, et quae tarn caeteris Maiestatis suae Regnis et Dominiis, tum Sacro Imperio, aliisque Principibus et Potentatibus Christianis incitamento esse possint, suas etiam deineeps vires et facultates ad Hungáriáé reliquiarum conservationem et amissorum recuperationem conferendi. Quo sie, certiore yidelicet solutione militari instituta, incommodis illis atque miserae plebis oppressionibus, ex militum inopia hactenus profectis, remeclium adhiberi, ipsaque plebs vel hac saltem in parte sublevari possit. Neque enim videt Maiestas sua, quaenam alia eius rei ratio speranda sit. Caeterum, cum eo iam ab aliquo tempore deuentum sit, ut nullus fere miles Hungarus, siue eques, siue pedes, in uno aliquo loco, siue praesidio, retineri possit, sed quando cuique Übet, sine omni licentia, stationem suam deserat, et ad alium capitaneum yel praesidium transeat ; id vero omnibus legibus