Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

46 t'OZSOXYl ORSZÁGGYŰLÉS. causarum, sine longo iuris processu, accusati, eadem qua sui illi liomines emissi poena plectantur. Sin yero accidat, ut eiusmodi excursores, non qui dem in recenti facinore deprehendantur, attamen post delictum in comitatibus comperti fuerint, Maiestas sua status et ordines clementer liortatur, ut ad memoratas excursiones tanto magis coércendas rem eo dirigere v elint, quo vicecomites contra eosdem debito modo procedant ; qui si negligentiores essent, supremi comites illucl in effectum perducere teneantur. De militum in pascuis degentium insolentiis, novissimae Dietae articulis sancitum fuit, quod equites Hungari, qui ad pascua proficiscuntur, rerum pretium soluere, neque diutius in pascuis manere debeant, quam ad tempus in articulis anni sexagesimi sexti praefinitum. Atque istud insuper cautum fuit, quod si qui suorum necessariorum aut cognatorum aliorum­que extraneorum equos secum ad gramina deduxerint, equi tales in commissum cadere, et per supremum capitaneum au­ferri ac dimidia quidem pars denuntiatori, altera vero dimidia prati seu fundi possessori cedere debeat. Cui constitutioni Caesarea Regiaque Maiestas inbaerendum censet, pollice­turque se, quantum uspiam fieri poterit, curaturam, ut in posterum talia non accidant, qualia bactenus nonnullis in partibus contigisse, non sine molestia, intellexit; ac prae­terea limitationem certam faciendam censet, quantum mi­lites in pascuis degentes in singulos dies colonis, pro victu quotidiano, solvant, qui deinde milites dictis colonis, iuxta eiusmodi limitationem, vel statim solvere, vel sbedas assi­gnare teneantur, quibus tempore lustrationum et solutionum, coram Commissariis productis et exbibitis, earum loco pecuniam sibi debitam coloni accipiant ; scbedae autem militibus de suis demeritis stipendiis subducantur. Non est autem suae Maies­tati incognitum, quantum tarn tempore pascuationum, quam alias, miseri subditi et coloni a militibus suae Maiestatis affligantur, opprimantur, et ad extremani paupertatem et inopiam redigantur. Neque est immemor, quam saepe in pu­blicis Comitiis ea de re querelae ad suam Maiestatem et iustae et graves a Statibus et Ordinibus sint delatae, reme-

Next

/
Thumbnails
Contents