Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JANUÁRBAN. 45 saream Regiamque Maiestatem, tam ex porta Turcica, quam a bassa Budensi de Maiestatis suae militum stipendiariorum (quorum nomen illi, cum capiuntur, usurpare non verentur) excursionibus, et depraedationibus, paceque ex Maiestatis suae parte minus syncere seruata querelae deferantur. Hincque istud praeterea sequitur iacommodi, quod liostes, arrepta inde occasione, tanto crebrius ac maioribus cum copiis Maiestatis suae ditionem inuadere, eandemque infestare, miseros item colonos et subditos in seruitutem abripere, nullumque subiu­gationum íinem facere, ac culpa in Maiestatis suae militem reiecta, sua quantumuis enormia facinora in porta Turcica facilius excusent atque defendant. Cum igitur neqiiaquam dignum sit vei conueniat, ut cum Maiestatis suae milites stipendiarii pacem firmissime seruare cogantur, baronum ac nobilium ministris, vei aliis ad lioc conductis, eandem pacem adeo temere violare impune liceat; idcirco Caesarea Regiaque Maiestas huic rei, ut quae in maxi­mam regni perniciem vergit, opportunum ac efficax aliquod iam tandem adhiberi cupiens remedium, praetermittere ne­quit, quin fideles regni Status et Ordines denuo clementer hortetur et requirat, ut talem rationem ineant, qua eiusmodi excursiones, a baronum et nobilium hominibus hactenus fieri solitae, prorsus cessent. Quemadmodum etiam Maiestas eius praefectis et capitaneis suis limitaneis, ne quid tale vei ipsi facere ausint, vei militibus suis permittant, seuerissime inter­dixit. Contra transgressores autem talis constituatur poena, ut si in recenti facinore vei aliter deprehensi fuerint, per supremos, vei etiam cuiusque loci capitaneum seu praefectum in vincula coniecti, coram iudicio militari sistantur, iuxta eiusclem cognitioneni et sententiam plectendi. Quod vero spectat ad ipsos magnates, barones, nobiles et officiales, aliosue, qui huiusmodi excursores ac praedabun­dos liomines alunt, Caesarea Regiaque Maiestas prioribus de­cretis inhaerendum censet; nimirum, ut magnates illi, barones, nobiles et alii per supremos regni aliosue capitaneos seu praefectos, Maiestati suae, vei in eiusdem absentia, domino locumtenenti regni denuntientur, coram quibus, per directorem

Next

/
Thumbnails
Contents