Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JANUÁRBAN. 37 De domibus rusticorum nouiter extructis, colonisque de nono deductis, de quibus domini terrestres duodecim annorum immimitatem propria autlioritate sibi usurpare soliti sunt, cum tarnen ipsos dominos terrestres suorum censuum acdebitorum sibi seruitiorum ratione, tot annorum immimitatem minime concedere, sed plerosque illorum ex eo, quod coloni sui a Dica immunes sint, amplius etiam, quam de iure deberent, ab iisdem colonis exigere, sicque publicis incommodis sua commoda carau­lare intelligat ; statuendum existimat Maiestas sua, quod in posterum dictarum domuum nouiter extructarum ac colonorum de nouo deductorum ratione, trium tantummodo annorum im­munitás, instar eorum colonorum, quibus aedes combustae sunt, concedi debeat. Inquilini, qui domos babent proprias, dimidiam Dicam, non liabentes autem, sed in aedibus alienis liabitantes, quartam partem soluere teneantur. Praeterea, cum rustici in confiniis Austriae, Morauiae et Silesiae degentes, magnam pecorum copiam, sub praetextu usus domestici, in media Hungaria emere, ac in exteras regiones di­vendere soliti sint, conspectumque et animaduersionem tricesi­matorum sibi vicinorum, qui omnes illorum astus obseruare et depraehendere minime possuut, fallere consueuerunt : Caesarea Regiaque Maiestas, ad deuitandam lianc fraudem, bonum publi­cum publicosqueprouentus minuentem,constituendum censet, ut ab omnibus illis rusticis, siue colonis, tricesima in posterum, us­que ad pacatiora tempóra exigatur. Ipsimet enim Status et Ordines facile intelligunt, quantum praestet, publicam potius salutemhacinpartespectare, quam ut, praetextu communis über­tatis, in detrimentum boni publici illorum fraudibus conniuere. Non raro quoque euenit, quod fraudatores tricesimarum, qui vel vi, vel clanculum pecora e regno expellunt, vel merces aliquas euebunt aut inuehunt, quorum etiam fraudibus tricesi­matores resistire nequeunt. de loco facinoris elapsi, iure secum, si quid tricesimatores in eos praetendant, agendum esse clami­tent. Quoniam vero publico decreto sancitum est, quod Maie­stati suae turbatores prouentuumregiorum, intra et extra regnum iudicare liceat, Maiestas eius, cum aequitati consentaneum, tum ad bonum publicum pertinere iudicat, ut supradicti quoque

Next

/
Thumbnails
Contents