Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. fisci fraudatores apud Hungaricas Maiestatis suae cameras iu­clicari, ac sontes citati, se ibidems istere, cameraeque iudicio parere debeant, Accidit praeterea, ut negotiatores tarn boarii, quam alii mercatores turbentur, vexenturque iniquis exactionibus. Mobi­les enim nonnulli et quorundam dominorum officiales nec nou ipsi rustici, vias regias in suis territoriis coangustant, et si quae pecora de via stricta intra metas a se positas insiliant, abigunt continuo, taxantque magna pecunia. Quod cum non iniquum modo, sed et parum pium, ideoque minus ferendum sit, utique iusticiae ratio videtur exposcere, ut huic rei opportunum adlii­beatur remedium. Quapropter Caesarea Regiaque Maiestas üde­les regni Status et Ordines clementer hortatur et monet, ve­lint constitutione publica ita providere, ut si quis negotiator sive mercator hoc pacto taxatus vicecomitem requisiuerit, et apud eum conquestus fuerit, statim et de facto teneatur ipse vicecomes, adhibito sibi uno aut pluribus iudice nobilium et? iurato nobile, ad pagum illum, ubi negotiator taxatus est, ire et ibi factum diligenter cognoscere, compertaque rei veritate, si iniustam taxationem factam esse depraehenderit, statim ibi­dem de rebus et bonis accusati duplum exigat, exactumque nego­tiatori illi tribuat. Pro suo autem laboré mulctam duodecim florenorum Hungaricorum de colonis aut aliis bonis eiusdem rei exigat. Si quis autem ei resistere in liac executione prae­sumeret, ille eadem poena puniatur, quae in turbatores legiti­marum executionum publicis constitutionibus est sancita. Eadem est ratio iniquarum arrestationum, quibus nego­tiatores plerisque in locis vexantur, quin et hoc maximé indi­gnum, officiales quibusdam in locis de pecunia, siue iuste, siue iniuste arrestata, decimam, siue nonam pro dominis terrestri­bus capere consueuerunt. Quae mala ut e medio tollantur, ac liberior sit ubique per regnum negotiatio, statuendum censet Maiestas sua, idque sub poena conuenienti, ne quis ad cuiusuis hominis instantiam, eiusmodi iniustam arrestationem, neque exactionem illám nonae et decimae facere audeat; adeoque in usum reuocandas obseruandasque esse constitutiones illas, quae de arrestationibus faciendis, in decretis Sigismundi, Mathiae et Ladislai regum Hungáriáé desripta sunt.

Next

/
Thumbnails
Contents