Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. Sed et damno. quod propter pluralitatem judicum in pagis, a diversis dominis terrestribus possessis, in administratione Dicae contingit, remedium, publica constitutione, conveniens adliibendum, sua Maiestas benigne censet. Nam cum propter officium, quod in administratione Dicae praestant, ipsi judices, de veteri more, immunitatem Dicae habeant, quae ad plures unius pagi judices, contra utilitatem publicam trahatur; aequum et e re publica esse sua Maiestas putat, ut plures et judices unica tantum immunitate sint contenti. Quod vero ad contributionis liuius administratioaem attinet, quandoquidem magna hactenus in vicecomitibus, ad quos res liaec proprie pertinet, comperta est negligentia, quae sola praecipue causam praebuit, quod tantae in comitatibus cumulatae fuerint restantiae; Maiestas Caesarea Regiaque fideles Status et Ordines benigne liortatur, ne patiantur hosce regni prouentus, ad publicam salutem pertinentes, negligentia vicecomitum, vei emanere, vei longa dilatione detineri; quinimo modum aliquem ineant, ac decreto publico ita prouideant, quo dicae tempestiue exigantur. Ad quam quidem rem istud opportunum fore arbitratur, adeoque sanciendum censet Maiestas sua, ne publicatio Dicae ad terminos constitutos, iit qui ad eiusdem administrationem non autem publicationem praefixi sunt, differantur, sed duobus ante mensibus vicecomes sedem huic negotio indicat, ac serio publicet, ut coloni omnes Dicam in proximum terminum debitam ad dicatorem conferant; ea cum comminatione, qupd si quis ad terminum usque constitum id facere neglexerit, eo elapso statim mulctandus sit, et vicecomes ad exactionem cum publico comitatus edicto, more solito, mox procedere teneatur. Quod si vero vicecomes id facere negligat, sicque fiat, ut pars aliqua Dicae ad proxime transactum terminum pertinentis, ad sequentem usque terminum, inter colonos inexacta supersit, eo casu, ad puniendam hanc negligentiam, liceat Maiestati suae Caesareae Regiaeque, vei eiusdem loco et nomine, praefato serenissimo archiduci Ernesto, siue per capitaneos, siue per quoscunque voluerit, vicecomitem illum negligentem in poena dupli, saltem vigore praesentis sanctionis et decreti, absque omni processu iuris, de restantiis illis ab uno termino in alium non praestitis, sicque emanentibus, punire