Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.
1587. NOYEMßEKliUN*. 239 castellum illud vei prorsus deserendum, vei saltem paucis aliquot militibus ei impositis, pro specula quodammodo, ad passus istius sive transitus custodiam, retinendum esset. In eius vero locum castellum Kerestui, non longe ab altero dissitum, ac natura loci ad fortificationem opportunum, extrui posse; praesidio Weitschawariensi istuc translato. Ad quod quidem opus promovenduni utriusque provinciáé Austriae et Styriae status sena quilibet, sicque duodecirn millia, ea conditione obtulerunt, ut Hungáriáé quoque regni ordines, quorum maximé res agi videatur, tantundem conferant, adeoque fortificationis istius initium faciant. Quae cum ita sint, ac C. quidem R. M ta s ita omnino sibi persvasum habeat, ipsos Hungáriáé status baud aliter iudieaturos, quam memoratam AYeitschawariensis structurae translationem, pro ipsorum potissimum bono, ac commodiori tractus istius, alias iu magno constituti periculo, defensione et securitate institui: sua band praetermittendum duxit, quin eosdem status et ordines clementer hortaretur, uthabita eorum, quae dicta sunt, condigna ratione, in conferenda sua quoque sex mille florenorum portioné se minus difficiles praebere velint, quo, uti alias, ita hoc quoque loci patriae suae conservationem et incolumitatem sibi cordi esse perspici posset. Relatum est C. R. M>i ecclesiarum regni huius capitula hactenus difficulter, vei etiam nulla omnino ratione eo adduci potuisse, ut pontium et viarum reparationem, aliaque, quae ratione teloneorum suorum, ac quos percipiant, reddituum eis incumbant, onera in se suscipiant. Ac inde fieri, ut quae ad praesidiorum, in locis finitimis existentium, usum necessaria sunt, difficilius convebi possint. Quapropter M ta s sua rem eo dirigendam, adeoque statuendum censet, ut dicta capitula a memorata pontium et, viarum reparatione, aliisque oneribus se minimé eximant quin potius, communis patriae amore, ac tam privati sui commodi causa, quam ad praesidiorum limitaneorum necessitates pro bono publico iuvandas sublevandasque haud difficulter illa in se suscipiant. Quemadmodum etiam quoad magnates, barones et nobiles ita providendum erit, ut in pontibus et viis publicis reficiendis, reparandisque suo haud desint officio. Denique non ignorant fideles ordines et status, quanto