Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

240 . POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. iam tempore iuris et iustitiae administratio, partim quidem ob defectum iudicum ordinariorum, maxime vero occasione refor­mati calendarii, quod nonuulli regnicolae extra generalia comitia acceptare recusarunt, cessaverit; nullaque prorsus iudicia celebrata fuerint ; idque in gravissimum M t i suae C. et R. praeiudicium, neque minori cum reipublicae ac multorum fidelium regnicolarum incommodo et detrimento. Cum igitur publice privatimque plurimum intersit buiusmodi iudicia, sicque iustitiae cursum in priorem statum restitui, adeoque quod hactenus praecipue obstitit, calendarii impedimentum tolli : idcirco C. R. M ta s sanciendum censet, quod, uti caetera non solum M ti s suae, sed et alia plaeraque regna et provin­ciáé reformatum illud sive novum calendarium iampridem reeeperunt, ita in hoc quoque Hungáriáé regno illud ab Omni­bus pariter statibus et regnicolis acceptetur, quo sie et iudici­orum celebratio, tanto tempore intermissa, in priorem statum restitui queat, et in quaesturae, contractuum et aliis tam publicis quam privatis negotiis et tractationibus, una eademque sit calendarii ratio, neque in eodem regno alter ab altero in buiusmodi calendarii observatione, uti hueusque non sine magna rerum confusione factum est, ulterius discrepet. In iudiciorum celebrationibus, quae passim per regnum in comitatibus exercentur, ac ipsis etiam iudieiis octavalibus plurimos abusus irrepsisse, C. Rque Mtas edocta est. Quos quidem abusus publica constitutione tollendos, ac eam provisi­onem adhibendam censet, ut nullus deineeps inanibus excepti­onibus locus detur, sed quae iuste et utiliter in veteribus legibus et sanetionibus publicis decreta, sancitaque sunt, ea sedulo in iudieiis observentur. Praesertim vero in causis, sequestri et novarum occupationum, quarum processus, vigore publicarum constitutionum, brevis esse debet, a veteribus decretis et iudicandi norma non exorbitet, neque in infinitum causae extendantur. Qua quidem occasione M t as sua praetermittere nequit, quin fidelibus inelyti regni statibus et ordinibus in mentem vocet, magnam in occupationibus bonorum esse confusionem magnosque abusus. Nam etsi hac de re salubris extet consti­tutio, anno 1542 sancita, nihilominus tarnen iudicesiu eiusdem

Next

/
Thumbnails
Contents