Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
142 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. ordines ad ea, quaejam obtulerunt, praestanda, tum Bohemiae et terrarum annexarum, nec non aliorum M t: i suae dominiorum liaereditariorum ordines, cum quibus vel jam de re agitur, vel mox tractandum erit, ad conferenda sua etiam auxilia, Hungarorum exemplo, tanto alacriores reddantur. Qua quidem de fidelibus suis regnicolis concepta fiducia, O a M ta R clementer postulat, ut cum superiori biennio anno scilicet octüagesimo et octuagesimo primo nullám solverint dicam, hincque factum sit, ut et arces finitimas multis rerum difficultatibus implicari necesse fuerit, et militi de stipendiis emeritis minus satisfieri potuerit, ex tardiori autem solutione diversa secuta sint mala, atque incommoda, fideles status et ordines, quo iisdem malis opportuna ac necessaria adhiberi possint remedia, ab eo tempore, quo decretum in novissima dieta annuale subsidium expiravit, in futurum proxime triennium, quolibet anno, de singulis portis, dicae nomine, quinque florenos, duobus terminis, ad festa scilicet divi Georgii et divi Michaelis archangeli, sicque quolibet termino duos cum dimidio florenos (ita tamen, ut pauperes ultra vires non cogantur, sed, qui ditiores sunt, illos, juxta modum facultatum suarum, sublevent) numerandos decernant, nova portarum connumeratione instituta. Exemptionibus vero et immunitatibus veteribus (in quibus illae etiam, quae per divum olim Ferdinand um augustissimae memoriae aliquibus non contemnenda bona, nec exiguum colonorum numerum in locis pacatis ac solo feraci habentibus, confirmata sunt, expresse compraehendantur) omnibus ad pacatiora usque tempóra suspensis. Quantum praeterea in fortificatione locorum finitimorum positum sit, ac quantopere adeamrem colonorum operae, sive labores gratuiti necessarii sint, Caes a itegiaque M ta s fidelibus statibus et ordinibus ita compertum esse arbitratur, ut de eo pluribus hoc loci agere supervacaneum fuerit. Postulat itaque Mtas Sli a clementer, ut illis ad animos revocatis ab eo die, quo constitutus proxime hujusmodi operis terminus expirauit, denuo duodecim dierum operas sive labores gratuitos, de singulis portis, atque insuper de quibusque viginti quinque portis currum unum, ad totidem dies decernere velint ; ita ut pro operis illis pecunia, juxta taxam limitatam, praesertim quoad manu-