Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1583. Aprildan. 143 ales, numeretur, nisi forte munitiones, quibus operae illae applicandae eriint, talibus in locis sint, ubi laboratores mercede conducendi haberi commode nequeant. Quibus in locis labores istos gratuitos a colonis non in pecunia, sed in opere praestari ipsa utique necessitas postulat. — Queinadmodum etiam currules operae ex comitatibus, qui munitionibus atque aedificiis viciniores sunt, in specie praestandae erunt. Quod vero ad eorundem laborum, vel pecuniae pro iisdem numerándae administrationem spectat, meminit quidem Mtas Sl la, quae novissima dieta liac de re acta sint, ac quo pacto quibusque conditionibus sua tum temporis assenserit, quod ipsi fideles regnicolae liujusmodi laborum exigendorum, tum etiam aedificationis coniiniorum curam in se assumerent. A qua quidem sententia etsi M^s sua necdum recedat, tarnen re hac culterius deliberata, nonnulla se consideranda oiferunt, quae Mtem suam eo inducunt, ut magis ex re fore existimet, quod pecunia, pro operis gratuitis praestanda per dicatorem, adjuncto sibi vicecomite, ac ejusdem opera exigatur. Exacta vero in officium perceptoratus camerae hungaricae consignetur. Nee autem ex hujusmodi pecunia quicqnam in alios, quam in eos usus, ad quos destinata est, quacunque ratione sive causa convertatur insumaturve, M^as S Ua eidem camerae serio interdicet. Quod si forte status necessarium existiment idipsum publica etiam constitutione sanciri, nec in eo quidem sua M tas est repugnatura. Cumque Mtas S Ua ad regni securitatem, quae in fortificatione praeeipue consistit, tanto magis promovendum, opportunum fore arbitretur, generalem ejusmodi munitionibus ad strueturis praefici commissarium, ejus rei peritum, ac tum authoritate, tum fide et integritate praeditum, qui loca finitima circumeat, ac praesens inspiciat, Mtas Sua personam idoneam primo quoque tempore ad hujusmodi officium deligere atque nominare decrevit, cui laborum sive operarum, nec non pecuniae, pro iisdem praestitae, distributionem permittendam censet ; ita tarnen, ut non tani pro suo arbitrio, quam instruetionis ei dandae praescripto, ac cum M ti s suaé scitu, tum etiam juxta locorum muniendorum delineationes, ad hoc, re prius in matu-