Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1583. MÁRCZIUS- ÉS ÁPRILISBAN.
1583. ÁriUl.ltAX. 141 exploratum est, compertumque, quam necessaria sit, ad eiusdem regni reliquiarum defensionem et securitatem subsidiorum contributio. C a autem B,» M ta s nihil magis optaret, quam eum esse temporum ac rerum statum, ut hujusmodi necessitatibus aliunde succurrendi tales rationes atque media suppeterent. ut hoc loci fidelibus suis Hungáriáé regnicolis, quorum calamitates et aerumnas uti agnoscit, ita earum recordatio M ti s suae animum nunquam non sunimopere afficit, parcere posset. Quibus autem de causis id fieri nequeat, cum saepe antea, tum in novissimae dietae propositione statibus prolixe ostensum est, ac ipsi quidem haud difficulter aestimabunt. Quantumvis enim sacri imperii ordines, in celebratis nuper comitiis M tet i suae haud spernenda decreverint subsidia, ea tarnen est hoc tempore passim rerum facies, eaque conditio, ut cum in iis, quae superioribus annis decreta fuerunt, subsidiis conferendis colligendisque non leves difficultates se obtulerint, hoc praesenti statu longe majores etiam expectandae sint, adeoque jam nunc appareant, praeter id, quod sublatis ejusmodi difficultatibus, ea ipsa subsidia imperialia, cum aliorum etiam M ti s suae regnorum et dominiorum auxiliis juncta, ad necessariam confiniorum latissime patentium tuitionem nequaquam sufficiant. Idque tanto minus, quod cum alias nec in ipsa pace praepotenti liosti nimis secure fidendum esse hactenus saepe, magno regni huj us ac reipublicae christianae malo atque detrimento, didicerimus; tum vero hoc tempore istud accedat, quod renovatae superioribus annis induciae octenuales ad exitum tendunt, ac ejusdem ulterior prorogatio, licet quidem M ti s suae oratori, in porta Turcica residenti, ejus tractandae cura jani pridem demandata sit, etiamnum dubia incertaque est. Quo fit, ut haud abs re Mti S Uae eae rationes ineundae sint. quibus hujus sui regni Hungáriáé rebus in omnem euentum, quoad fieri queat, prospectum esse possit. Haec cum ita se habeant, ac status et ordines facile intelligant M*em suam fidelium Hungáriáé regnicolarum subsidiis carere non posse, Mtas ejus benigne confidit, ipsos status et ordines in iisdem, tani pro necessaria patriae conservatione, quam sua ipsorum conjugum et liberorum permansione conferendis, se tam faciles atque promptos exhibituros esse, ut tum sacri imperii electores, aliique principes et